Rosa Otunbaeva

E Vicipaedia
Wikidata Rosa Otunbaeva
Res apud Vicidata repertae:
Rosa Otunbaeva: imago
Rosa Otunbaeva: imago
Nativitas : 23 Augusti 1950 ; Pisphecum
Patria : Unio Sovietica
Nomen nativum : Роза Исаковна Отунбаева

Rosa Isaaci filia Otunbaeva seu litteris Cyrillicis Роза Исак кызы Отунбаева ( Frunze in urbe nata die 23 Augusti 1950 ) est politica Kyrgyzstaniae .

Iudicis et praeceptricis filia, alumna est universitatis publicae Moscuensis ubi philosophiae studuit. Apud universitatem nationalem Chirgisiensem professor fuit ab anno 1976 usque in 1981 . Ministra a rebus externis quater meruit, in re publica Sovietica Kyrgyzensi ab anno 1986 ad 1989 , postea in re publica libera annis 1992 , ab 1994 usque ad 1997 , denuo breve temporis spatium anno 2005 . Praeses patriae facta est die 7 Aprilis 2010 , quo officio usque ad 1 Decembris 2011 functa est.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosam Otunbaeva spectant.