Romulus
in
mythologia Romana
est conditor
urbis
Romae
. Qui ab
historicis
et
poetis
Romanis antiquis
traditus
filius
Martis
dei
et
Rheae Silviae
virginis vestalis
,
geminus
Remi
, ac primus
Regni Romani
rex
fuisse.
Familia
materna e regibus
Albae Longae
orta est, quae
Aeneae
, amplius itaque
Veneris
deae
, proles fuerunt. Nemo hodie potest quam veram dicere
fabulam
Romuli fuerit, sed Romani quidem ipsi Romulo
narrationique
eius accredebant.
Numitor
, rex Albae Longae et pronepos Aeneae per duodecim aetates, pater Rheae Silviae et avus gemini Romuli Remique fuit.
Proca
rege aliquot annis prae partu geminorum mortuo, licuit ut Numitor patrem suum sequeretur.
Amulius
autem, frater Numitoris patruusque Rheae Silviae, fratrem suum prostravit ac filium vel filios Numitoris necari iussit, ne quis a Numitore ortus rex fieret. Rhea Silvia, cum filia Numitoris esset, interfecta non est quia
virgo
fuit; Romanis de moribus, virginem interficere nefas erat et deis castigandi dignissimum. Quam ob rem Amulius Rheam adegit ut virgo vestalis fieret, quare filios numquam parere ei deceret.
Gravis tamen facta est Rhea Silvia.
Livius
scripsit eam a Marte aut pellecta aut constuprata est.
Dionysius Halicarnasseus
autem notavit Rheam Silviam pellectam esse ab Amulio patruo, qui arma sua gereret ut se ab ea celaret; fieri igitur poterat ut Rhea Amulium esse Martem arbitraretur.
Amulius cum Rheam peperisse comperiret in vincula eam indedit et militi alicui imperavit ut geminos modo natos occiderentur. Ipse necare geminos noluit, cuius causa geminorum miserebatur et eos in alveo posuit. Hoc alveo in Tiberi misso,
Tiberis
, huius deus fluminis, adcrevit et geminos in ripis locavit iuxtim
Ficum Ruminalem
, ubi
lupa
eos inveniret nutriretque donec agricola
Faustulus
nomine offerenderet atque aleret. Qua de causa per spatium reliquum annorum lupa vel lupus est usque nunc Romae symbolum notissimum. Dehinc Romulus Remusque apud aratores et ruricolas adoleverunt.
Amulius olim repperit Romulum Remumque non interfectos atquin vivere; insidiis statutis Remus captus et ante Amulium latus est. Romulus cum exercitum parvum contulisset Albam Longam adgressus est ut fratrem extraheret et Amulium castigaret. Proelio sequente Amulius a geminis caesus est et Numitor quoque
imperium
regium excepit. Gemini cum Amulius victus foret constituerunt sibi abscendere Alba Longa debere, ideoque interpretati sunt ad montem redeundum ubi lupa eos invenisset.
Fama profitetur Romam a Romulo conditam esse
21 Apr
. anno
753 a.C.n
. Romulus cum sibi condere urbem incohaverat a Remo subsannatus est, qui aliam arcem aedificare item coeperat. Romulus
Palatinum Montem
sibi adoptavit; verum Remus
Aventinum
adpetivit. Remus insuper muros Romuli insultavit, quem cum hoc vidisset saevissime occidit.
Alio relatu gemini auspicem poposcerunt ut
auguria
auguratura esse. Remus in primis VI aves vel
vultures
vel
aquilas
auspicabiles adspexit, verum Romulus cum XII aves adspexisset super Palatinum Montem confirmavit se regem decorum fore. Remus fratrem suum repugnavit, cui Romulus iratus est et eum de
Rupe Tarpeia
deiecit. Remo interfecto, Romulus populum urbis novae tres in
tribus
divisit: Ramnes, Titienses, Luceres, quae divisio fundamentum pro rebus civilibus militaribusque finxit.
Magistratus
qui primi tribus in congressu gubernabant
tribuni
erant antequam defensores
plebis
facti sunt.
Roma condita Romulus concilium nomine
Senatum
(id est concilium senium) constituit et centum primos
senatores
creavit delectos ex familiis optimis divitissimisque Romanis. E quorum progeniebus prodivit umbilicus
patriciorum
. Etenim senatores viri seniores familiarum suarum fuerunt, appellatio
patres
eis adiuncta est. Hoc tempore autem senatus munus faciebat modo regem consulere nec civitatem agere; plenarium fuit regis imperium.
Humilior et minor fuit multitudo colonorum
civium Romanorum
et virorum et feminarum, quorum plerique iuvenes innupti et profugi aliis ex urbis fuerunt. Qua de causa crevit Romulus ut plures inhabitantes Romam aut molliter aut valenter alliceret. Rex nuntios ad complures civitates vicinas misit qui ad
ferias
et dapes eos vocarent. Permulti quidem advenerunt ad has faciendas, praesertim
Sabini
; sortito signo, viri
Romani virgines Sabinas rapuerunt
et abstulerunt ut eas in matrimonium ducerent. Sabini commotissimi ereptionem filiarum suarum Romam adgressuri erant; aliae civitates quae Romae adfuerant Romanos simul petituri. Denique tanto sanguine effuso virgines Sabinae, quia coniunges tunc acciperant, consanguineos suos precabantur ut pacem Romanis quaeserent. Pace adsecuta, Romani et Sabini se sociaverunt; Romulus et
Tatius rex Sabinorum
gentes coniuncte rexerunt.
Romulus triginta septem annos dominatus demus exivit. Romani raro dixerunt Romulum mortuum esse; satius dixerunt eum medio in turbine disparuisse dum
milites Romanos
in
Campo Martio
lustraret. Livius duas coniecturas scripsit; senatores invidiores Romulum hoc in turbine consecuerit an Mars eum in caelos sustulerit (vide
apotheosis
). Livius ipse putabat Romulum deum factum esse, quoniam sinebat Romanos
Quirino
, Romulo deo assimulato, credere. Notandum est ut Quirinus primitus deus Sabinorum fuerit; confusio Romuli et Quirini in
mythologia Romana
magnitudinem amborum bene significat. Romulo et Tatio mortuis, senatus Romanus secundum regem elegit:
Numam Pompilium
, qui senator fuit.
- Praecipui fontes antiqui
- Eruditio recentior
- Jesse Benedict Carter, "
Romulus, Romos, Remus
" in Wilhelm Heinrich Roscher, ed.,
Ausfuhrliches Lexikon der griechischen und romischen Mythologie
vol. 4 (Lipsiae, 1915) coll. 164?209
- T. J. Cornell,
The Beginnings of Rome: Italy and Rome from the Bronze Age to the Punic Wars (c. 1000?264 BC)
. Londinii: Routledge, 1995.
ISBN 978-1-136-75495-1
(
Paginae selectae
apud
Google Books
)
- Patrick Marchetti, "
Autour de Romulus et des Lupercalia: une exploration preliminaire
" in
Les Etudes Classiques
vol. 70 (2002) pp. 77-92
- Ana Rodriguez Mayorgas, "
Romulus, Aeneas and the Cultural Memory of the Roman Republic
" in
Athenaeum
vol. 98 (2010) pp. 89?109
- Jurgen von Ungern-Sternberg, "Romulus: Versuche, mit einem Stadtgrunder Staat zu machen" in Karl-Joachim Holkeskamp, Elke Stein-Holkeskamp, edd.,
Von Romulus zu Augustus. Große Gestalten der romischen Republik
(Monaci: Beck, 2000) pp. 37?47 (
Paginae selectae
apud
Google Books
)
- T. P. Wiseman, "The Wife and Children of Romulus" in
Classical Quarterly
vol. 31 (1983) pp. 445?452.
JSTOR