Ubi olim Lingua Rhaetica locuti sunt
Lingua Rhaetica
[1]
sive
Raetica
est una e quattuor linguis publicis
Helvetiae
et sermo officialis pagi
Grisoniae
. Est lingua
Indoeuropaea
ad familiam
linguarum Romanicarum
pertinens, id est Lingua Rhaetia a
Lingua Latina
oriunda est (sicut et linguae
Lusitanica
,
Hispanica
,
Francogallica
,
Italiana
,
Dacoromanica
aliaeque linguae, quibus minor numerus locutorum est).
Sunt aliae linguae, quae sermoni Rhaetico valde propinquae sunt, scilicet:
Itaque quaedam linguarum periti has tres linguas sub nomine
Lingua Raetoromanica
subsumunt, quod autem valde disputatur.
Sunt quinque
dialecti
Linguae Rhaeticae:
- "
sursilvan
" in valle Rheni anterioris (13 879 locutores nativi),
- "
sutsilvan
" in valle Rheni posterioris (571 locutores nativi),
- "
surmiran
" in vallibus Albulae et Iulieri (2 085 locutores nativi),
- "
puter
" in Endena superiore (2 343 locutores nativi),
- "
ladin vallader
" in Endena inferiore et in Valle Monasterii, ibi ut
dialectos
qui dicitur
Jauer
(5 138 locutores nativi).
Multis in regionibus oppidisque, ubi adhuc
saeculo undevicesimo
lingua Rhaetica in usu erat, hodie incolae
Germanice
loquuntur. Ergo, ad sermonem servandum
rumantsch grischun
creata est, quae sit
lingua franca
inter locutores variarum dialectorum linguae Rhaeticae.
Praeterea
Radio e Televisiun Rumantscha
, societas
SRG SSR idee suisse
filia,
televisionis
et
radiophoniae
programmata linguae Rhaeticae transmittit.
Societas est etiam
Lia Rumantscha
, quae sermonem Rhaeticum defendit.
Nexus interni
- Iosephus Planta
, "An Account of the Romansh language" in
Philosophical Transactions of the Royal Society
tomus. 66 (1776) pp. 129?59