Recuperatio Hispanica
(
Hispanice
et
Lusitane
:
Reconquista
, ([
rekoŋ?kista
],
Arabice
: ?????????, al-?Istird?d) designat expugnationem
Ibericae paeninsulae
per successores Christianos
regni Visigothorum
. Cum initio inter annos 711?719 exercitus islamici ex Africa traiecti (imprimis
Arabes
atque
Mazicani
[vel Berberes] ) regnum Visigothum evertissent totamque fere paeninsulam subiecissent paucis annis post in
Asturia
motus terrae olim Christianae recapiendae ortus est, qui cum iam anno 718 inciperet solum conclusa est 1492, quo anno subactum est
regnum Granatae
.
Nomen
Reconquista
quamquam hodie late disseminatum est, temporibus mediae aevii nondum inventum est, sed aetate recentiori in
Francogallia
ortum est.
Sesnandus Davides
in scriptis suis anno 1080 eo nomine primus usus esse putatur. Quamquam tempora recuperationis saepe pro bello continuo inter Christianos et Musulmanos habentur, revera potius assidua certamina utriusque factionis inter se aestimanda sunt.
Aetatem Recuperationis tres fere in partes dividere possumus, quarum prima ex seditione anni 718 usque ad expugnationem Toleti, urbis capitalis veteris regni Visigothi, anno 1085, secunda autem, qua studium Christianorum per expeditiones Musulmanicas ex Africa septentrionali inceptas vix suppressum est, inter annos 1086?1212, tertia denique, in qua Musulmanis exiguum iam spatium paeninsulae, praecipue tractus circa
Granatam
, remansit, inter annos 1213?1492 communi opinione dimetiuntur.
Veri 711
Mazicani
ducente
Taric Abenciet
prope montem Calpe (qui hodie
Gibraltar
dicitur) e navibus descenderunt, ut regnum Visigothum ex fere 5. saeculo in Hispania exstans subicerent. Visigothi mense Iulio anno 711 in
proelio apud Transductos Promontorios
gesto victi sunt, rex eorum Rodericus trucidatus est. Usque ad annum 719
Mauri
totam paeninsulam fidei suae subegerunt. Inter nobiles Visigothos, qui potestatem superiorem Musulmanorum agnoscentes cum eis pacti sunt, fuit quidam Pelagius princeps Asturiae, qui cum ea regio tunc a Munuza quodam Musulmano coerceretur, controversia de quibusdam nuptiis orta seditionis se ducem praefecit ratus se in faucibus Asturiae contra Musulmanos pugnaturum esse. A comitatu suo rex (aut princeps) electus anno 722 in
proelio apud montem Ausevae
Musulmanos vicit, inde postea
regnum Asturorum
initium cepit.
Inter annos 719 et 725 Musulmani Pyrenaeum saltum transcendentes
Septimaniam
invaserunt atque obsederunt, regionem prope Narbonem sitam, quae olim ad regnum Visigothorum pertinuerat. Cum quidem etiam
regnum Francorum
aggredi ausi sunt,
Carolus Martellus
eos anno 732 proeliis apud Turones atque Pictavium devicit, etiamsi Arabes Septimaniam usque 759 obsederunt.
Iam 8. saeculo principibus Asturiae regnum suum amplificare Musulmanosque Gallaecia expellere contigit. Volventibus annis reges Christiani usque 11. saeculum magna parte paeninsulae potiti sunt, etsi simul rationes inter reges utriusque fidei florebant atque interdum amicitia iuncti pacem agebant. Exempli gratia primus rex
regni Navarrae
gente Arabo
Benikazorum
Tutelae
ortus est. Notissimus omnium ea liberalitate utentium est
Rodericus Didaci
, qui aliquotiens foedus cum Musulmanis iniret.
Christiani apostolum
Iacobum
(Hispanice
Santiago
) sanctum patronum putabant, quod eo favente in proelio apud Clavicum (844) magnam victoriam patravissent. Mox cultus eius, cuius cognomen
Matamoros
(i.e. Maurifex) significationem eius ut exemplum militare indicet, tota in Hispania valebat. Cum dictum sepulcrum eius
Compostellae
praecipuus locus devotionis peregrinationumque esset, Christiani cladem anno 997 ab imperatore
Almansuro
acceptam, qui urbem spoliari atque demoliri iussit, aegre tulerunt, etiamsi reliquiis sancti ipsius pepercit. Imperator defunctus (1002) Christianis commode convenit, quod fines eorum amplificare dominiumque Maurorum etiam amplius minuere potuerunt.
Cum initio impetu Christiano partes propter vastationem inanitatemque Musulmanis minoris momenti affectae essent, ineunte 11. saeculo etiam provinciae uberiores post expugnationem Barbatii (1064), post obsessionem Toleti (1085) vero summo in discrimine venerunt, quod Christiani nunc etiam
Vandalitiam
ipsam minari videbantur. Necessitate coacti Musulmani anno 1086
Almoravides
, stirps ex Africa septentrionali orta, auxilium rogaverunt, ut sibi milites fungerentur. Almoravides autem ad bellum sacrum vocantes, etiamsi processum Christianum brevi tempore retardaverunt, mox rerum potiti sunt.
Cum aetate media etiam religiositas utriusque factionis augeretur principes passim se pro fide sua pugnare animadvertunt.
Ordines militares
more
Templarorum
, e.g.
Militia Sancti Iacobi
,
Militia Calatravae
vel
Ordo militiae de Alcantara
et
Ordo Montensis
, nati sunt, etiam papae iterum atque iterum expeditiones sacras in paganos terras incipiendas esse monuerunt.
Discrimen, quo Christiani dominationem maximas partes paeninsulae adepti sunt, fuit
proelium apud Navas Tolosae
16. Iulii 1212 gestum. Exercitus
regnorum Castellae
,
Navarrae
,
Aragoniae
atque
Regni Legionensis
, praeterea copiae Francogallicae imperatore
Alphonso VIII
Almoados
devicit.
Post expugnationem
Cordubae
(1236) et
Sevillae
(1248) per
regnum Castellae
,
Valentiae
(1238) per
regnum Aragoniae
totiusque litoris meridionalis Lusitaniae (1250) per Portugallium regnum etiam urbes
Murcia
et
Granata
in potestatem Christianam redactae erant, cum anno 1262 ubique in Vandalitia adiuvantibus sultanis Marocanis tumultus exarserunt. Murcia iterum per Aragoniam expugnata omnium sultanatorum is
regnum Granatae
cliens Christianus tantum superfuit.
Anno 1340 copiae Hispanicae, Francogallicae et Lusitanae foedere iunctae expeditionem in Europam a sultano
Abuasan
auxiliandi Musulmanos Hispanicos causa inceptam suppresserunt.
Etiamsi vires
regni Castellae
ad Granatam expugnandam suffecerunt, reges se potius vectigalia imponere rati sunt, quod praecipue per mercaturam cum Musulmanis Granatae magnam copiam auri Africani cumulaverunt.
2. fere Ianuarii 1492 ultimus sultanus Musulmanus,
Mahometus XII
, potestati
Ferdinandi II
et
Isabellae I
(
Los Reyes Catolicos,
?Reges Catholici‘) succubuit. Eodem anno
Edictum Granatense
proposuerunt, quo decerneretur Iudaeos sub dicione eorum expulsum iri nisi usque certam diem ad Catholicam fidem conversuri essent.
Propagatio sancti belli in America expugnanda civitatibus Hispanicis valde profuit. Recuperatio capta Hispania finem non habuit, verum etiam
Melilla
(1497) et
Oran
(1509) ad litora Africae sitae occupatae sunt.
Relicti Mauri et Hebraei in Hispania saeculis 15 et 16 gradatim coacti sunt, ut baptizarentur. Isti
Conversos
nominati (
Morisci
) ab Sacra Inquisitione inter annos 1478?1482 instituta severe persecuti sunt, quae res oeconomiae Hispaniae valde detrimento fuit.
Recuperatio quotannis festis
(
Moros y Cristianos
)
et spectaculis pyrotechnicis commmemoratur. Maximi momenti sunt festa
Villenae
et
Alcodii
(Hispanice
Alcoy
) celebrata.
- Mosarabes
Christiani appellati sunt, qui sub imperio Musulmano in
Andalusia
vivebant. Nonnulli eorum, dum Christiani persecuntur, in regna septentrionalia egressi sunt.
- Molliti
:
Christiani, qui paulo post expugnationem Hispaniae per Musulmanos converterunt.
- Renegati
:
singuli Christiani, qui accepta Musulmanica fide contra Christianos pugnaverunt
- Muticari
: Musulmani, qui in terris iam a Christianis captis manebant. Progenies eorum ex anno 1492
Morisci
nominati sunt.
- Morisci
(Hispanice:
Moriscos
): Mauri, qui finita recuperatione in Hispania manserunt Cattolicamque religionem adoptaverunt.
- Marani
(Hispanice:
Marranos
): nomen contumeliosum, quo
Conversos
(?Conversi‘), plerumque Iudaei, qui etsi ad Christianam religionem conversi iterum atque iterum a conquistoribus
Sanctae Inquisitionis
persecuti sint, passim appellati sunt.
Nexus interni