Eleazar et Rebecca ad puteum (a
Bartholomaeo Murillo
circa annum 1660 picti)
Rebecca
(
Hebraice
????????,
Ri?q?h
,
Graece
?εβ?κκα) est
persona
in
Biblia
, uxor patriarchae
Isaaci
atque mater
Iacobi
. Bathuelis filia fuit et neptis Nachor, fratris
Abraham
; soror
Labani
, patris
Liae
et
Rachelis
.
Abraham
filio suo uxorem generis propinqui ducere voluerat et
Eleazarem
[1]
famulum in
Charran
ad sponsam eligendam misit. Famulus ad puteum urbis adveniens cogitbat eam virginem se electurum, quae non solum ei, sed et camelis eius aquam proponeret. Rebecca sic fecit et ad Isaacum venit,
Isaacus Iacobum benedicit (pictura
Hieronymi de Treviso Iunioris
(it)
annis vicesimis saeculi XVI facta)
Diu sterilis fuerat, donec orationem Isaaci Dominus audivit et geminos ei misit. Filii Rebeccae
Esau
et Iacobus iam in utero matris collidebant; Esau primus natus est. Venator fuit et Iacobus eum magis amabat, Rebecca autem Iacobum hominem mitem. Cum Isaacus mortem praesentiens Esau benedicere volebat, Rebecca eum Iacobum docuit, ur patrem paene caecum deciperet. Cum Esau iratus fratrem occidere volebat, Rebecca Iacobum ad Laban amisit.
Pulcherrima erat et Isaacus inter
Philistaeos
eam sororem sui esse dicebat, ne occideretur. Cum Isaaco Rebecca in
Machpela
spelunca sepulta est.
- ↑
Nomen in hoc capite libru Geneseos non indicatum est, sed famulus missus Eleazar putari solet.