한국   대만   중국   일본 
Rafael del Riego - Vicipaedia Jump to content

Rafael del Riego

E Vicipaedia
Rafael Riego

Rafael del Riego y Florez (* Tuna in vico 9 Aprilis 1784 aut 24 Novembris 1785 ? † Matriti 7 Novembris 1823 ) erat generalis praefectus Hispanicus et vir politicus liberalis.

Del Riego natus est Tuna in Asturia . Postquam ab Universitate Oveteni anno 1807 graduatus est, migravit Madrito , ubi nomen dedit. Anno 1808 , in Bello Paeninsulari , captus a Francis et in Scoriali inclusus est; inde denique effugit.

Die 10 Novembris , Proelii Espinosa de los Monteros fuit particeps; postea, iterum incarceratus est. Post tres dies traditus est Franciae, et denique missum factus est. Per Angliam et Germaniam migravit; anno 1814 in Hispaniam rediit, iterum nomen dans, nunc colonellus locumtenens.

Inter sex annos monarchiae absolutae , cum francomurariis et liberalibus contra Ferdinandum VII coniuravit. Anno 1819 , hic rex decem cohortes pugnatum in bellis Australo-Americanis libertatis formavit. Del Riego cohortem Asturica imperavit. In adveniendo autem Gades , cum tribunis aliis tumultuati sunt 1 Ianuarii 1820 , restitutionem formae civitatis 1812 postulaverunt. Hoc erat incipium belli civilis Hispanici . Milites del Riego per urbes Baeticas processerunt, expectantes seditionem contra regem incitare, sed incolae neglexerunt. In Gallaecia autem, seditio coepta est, quae per Hispaniam celeriter increvit. Die 7 Martii 1820 , regium Madriti palatium a militibus sub generali praefecto Ballesteros circumclusum est, et 10 Martii rex restitutionem formae civitatis adsensus est.

Nova "progressistica" respublica del Riego ad campi marescallum promovit, et capitaneus generalis Gallaeciae fecit. A 8 Ianuarii 1821 imperavit Aragoniam et ad Caesaraugustam migravit. Die 18 Iunii , Maria Teresa del Riego y Bustillos patruelem suam in matrimonium duxit. Die 4 Septembris 1821 , propter seditionem republicanam, falso accusatus est republicanismi et incarceratus est. Fama autem eius increvit, et Madriti liberationem eius clamaverunt. Martio 1822 , designatus est ad Cortes Generales et denique missum factus est.

Decembri mense 1822 , in Consilio Veronensi , civitates Foederis Sancti existimaverunt Hispaniam republicanam periculum esse ad libramentum Europae , et Francia delecta est monarchiam in Hispaniam restitutum. Die 7 Aprilis 1823 , exercitus Francicus fines transivit. Del Riego Exercitum Tertium imperavit, hostes repugnans ac regis fautores loci. Die 15 Septembris , proditus est, et vinculatus in oppido Arquillos, Iaenae . Matritum traditus est. Etiamsi amnestia absoluta nuntiata erat, regia diiudicavit del Riego sons perduellionis esse, eum parlamentarium qui suffragium contra regem tulisse. Die 7 Novembris 1823 , ipse in Cibata trivio Madriti suspensus est.

Memoria [ recensere | fontem recensere ]

" Himno de Riego ," cantus in honore del Riego scriptus, fuit patrium Reipublicae Hispanicae Secundae carmen ( 1931 ? 1939 ). Hodierne imago sua in Cortibus Generalibus exhibita est.

De hac pagina

Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis .