Programma editorium
seu
litterarum elaboratorium
est
programmatura
peculiaris, qua
amanuenses
(en)
aliique
scriptores
litteras
computatro
scribere
,
recensere
, in paginis ordinare, imaginibus electronice elaborare, et saepe etiam per
impressoria electronica
in
chartas
imprimere
possunt. Genera hodierna plerumque etiam sinunt scriptores errata in
grammatica
seu
litteratura
invenire et corrigere.
Programmata editoria primitus in
computatris proprii
(
Anglice
personal computer
) annis
1970
in
officii sedibus
adhibita sunt ut
machinarum scriptoriarum
functiones imitentur. Per haec programmata, amanuenses errata facillime corrigere poterant omnino antequam litteras in charta physica imprimerent. Qua de causa, computatra propria quoque programmatis editoriis instructa magnam populo gratiam annis
1980
extra
officii
sedes mox ceperunt.
Prima editoria ad documenta elaboranda explicitas notas configurationem
typographicam
indicantes
Markup
adhibebant, et usque hodie notas
Markup
usurpantur editoria generum
LaTex
et
wiki
.
Microsoft Word
et alia editoria
graphicas usoris interfacies
praebent, quae a scriptoribus notas
Markup
omnino occultantes
vistas generis
quae vides habes
(WYSIWYG)
provident. Alia huius generis WYSIWYG editoria, quae nonnullo populo gratissima hodie habentur, sunt
AbiWord
,
KWord
,
LyX
et
LibreOffice Writer
. Etiam
Google Docs
et alia editoria inveniuntur quae novum genus
interretiale
constituere putantur.
Nexus interni