Proelium apud Transductos Promontorios
[1]
(
Arabice
????? ??? ???????,
proelium apud
Vadionem
[2]
Laccam
vel flumen
Laccam
, hodie
Guadalete
) fuit pugna anno
711
(nescimus diem, sed fortasse inter
19
et
26 Iulii
), in qua copiae
Taric
ducis
Maurorum
in Hispaniam ingressi sunt et
Rodericum regem Visigothorum
superaverunt. In proelio, Rodericus regnum vitamque amisit. Historici
Medii Aevi
hanc pugnam appellaverunt
amissionem Hispaniae.
Vitiza
defuncto, Rodericus est electus
rex
, sed filii et fideles Vitizae (praecipue
Oppas
)
Achilam II
eligerunt. Bello civili gesto, Vitiziani auxulium
Mauris
petiverunt. Regulus provinciae Muza vel Musa auxilium tulit et Taric Hispaniam vastavisse iussit.
Taric Abenciet
fretum Gaditanum
cum 7000 peditibus transfuit mense Iulio anni
711
, Hispaniam capiendi causa. Historici narrant fabulam de comite Iuliano
Septae
et filia, cum qua Rodericus cubuit et Iuliano iniuriam inferrit. Taric in
Calpe
castros aedificavit. Hodie, haec castra "Gibraltar" appellantur (
Gibraltar
est
Arabice
"Mons Taric") et contra urbem
Assidoniam
profectus est. Comes Sanctius Assidoniae contra Taric fuit sed victus est. Tunc Rodericus ab Cantabria ad
Baeticam
cum copiis profectus est.
Rodericus rex in
Corduba
exercitum creavit
40 000 militium
ex conscriptionibus, comitatus et
gardingis
?nihilominus recte dicamus si copias Visigothicas 2 500 milites numeravisse. Tunc apud
Asidoniam
castra aedificavit. Per dies duos copiae nihil fecerunt, sed tertio die Rodericus impetum fecit cum equitibus contra pedites Mauros. Media in pugna cornu Visigothorum, a
Oppa
ductum, defecit ad Mauros.
Tunc, fideles Roderici ultimum praesidium fecerunt in flumine contra Mauros et Vitizianos. Rodericus in pugna cecidit itaque copiae ad
Toletum
fugerunt.
[3]
[4]
Cronica Rotense
ab
Alphonso III
compulsa
saeculo IX
dicit:
Postquam
Vitiza
fuit defunctus,
Rudericus
in regno est perhunctus. Cuius tempore adhuc in peiori nequitia crevit Spania. Anno regni illius tertio ob causam fraudis filiorum Vitizani
Sarrazeni
ingressi sunt Spaniam. Quumque rex ingressum eorum cognovisset, statim cum exercitu egressus est eis ad [b]ellum. Sed suorum peccatorum classe oppressi et filiorum Vitizani fraude detecti in fuga sunt versi. Quo exercitus fugatus usque ad internicionem eo est deletus.
[5]
[Rodericus] In
era
DCCL [750, recte
712
] transductinos promontoriis sese cum eis confligendo recepit eoque pr(o)elio fugatum omnem Gothorum exercitum, qui cum eo emulanter fraudulenterque ob ambitionem regni advenerant cecidit
(
Continuatio Hispanica
, 68)
Roderico defuncto, Visigothi in urbibus se clauserunt et Mauri eas obsidione ceperunt. Spatium annorum novem (711-720) regnum Visigothorum deleverunt:
Toletum
ceperunt, tum
Caesaraugustam
, tum
Tarraconam
et tandem
Septimaniam
.
Postea Roderico defuncto, etiam dum regnum Asturiarum, haec fabula de sepulcro regis narrabantur:
De Roderico vero rege, cuius iam mentionem fecimus, non certum cognouimus interitum eius. Rudis namque nostris temporibus quum civitas Viseo et suburbis eius iussum nostrum esset populatus, in quadam ibi basilica monumentus inventus est, ubi desuper epitafion huiusmodi est conscriptus:
Hic requiescit Rodericus ultimus rex Gotorum.
[6]
- ↑
Continuatio Hispana
68, in
Th. Mommsen
"Chronica Minora" vol. 2, 1934.
- ↑
Vide lemma "
Wadi
" apud "
Lexicon Latinum Hodiernum
", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "
Wadi
, m
vadio, onis, f
[2014];
alveus (plerumque) aridus, m
[NLL p.410,2] {vadio est verbum linguae esperanticae}".
- ↑
I. VELAZQUEZ,
El Fin de Don Rodrigo
, in Historia National Geographic, nº34, Sept. 2006
- ↑
J. A. CEBRIAN,
La Batalla de Guadalete
, in Historia de la Iberia Vieja, nº7 Ianu. 2006
- ↑
Cronica Rotense
7, saeculi IX.
- ↑
Chronica Rotense
8, saeculi IX.
Nexus interni