Pompelo

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Pompaelo )
Wikidata Pompelo
Res apud Vicidata repertae:
Pompelo: insigne
Pompelo: insigne
Civitas : Hispania
Locus : 42°49′0″N 1°39′0″W
Numerus incolarum : 205 762
Zona horaria : UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale : Pamplona , Iruna

Gestio

Praefectus : Enrique Maya Miranda , Joseba Asiron , Enrique Maya Miranda , Yolanda Barcina , Cristina Ibarrola , Joseba Asiron
Procuratio superior : Basin of Pamplona

Geographia

Superficies : 23.55 chiliometrum quadratum
Territoria finitima : Sansoayn , Ezcabarte , Bruslata , Villa Nova , Valley of Egues , Aranguren , Galar , Cendea de Cizur , Cissur Maius , Baraynin , Olza , Orkoien , Berrioplano/Berriobeiti , Berriozar

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae : Paderbronna , Yamaguchi , Baiona , Thorunium , Pamplona

Pompelo, [1] vel Pompaelo et Aevo Medio Pampilona ( Hispanice Pamplona ; Vasconice Iruna vel Irunea ), est urbs Hispanica et caput Navarrae ac merindadis eius ? , ad ripas Argae fluminis sita. Dicitur historicum Vasconiae caput. Ibi sitae sunt Universitas Publica Navarrae atque Universitas Studiorum Navarrensis .

Historia [ recensere | fontem recensere ]

Gnaeus Pompeius Magnus urbem anno 74 a.C.n. condidit in itinere ab Asturica Burdigalam . Urbi illo tempore erat nomen Pompeii Polis , secundum Strabonem geographum Graecum [2] . Multos annos usque ad tempora Visigothorum fuit maxima Vasconum urbs. Post cladem regis Roderici , urbs fuit praesidium Vasconum contra Mauros et Francos , qui urbem vastaverunt anno 778 (et tunc victi sunt Franci apud Rozaballes ). Ibi, regnum creaverunt Pompelonenses anno 824 , Enecone Arista duce.

Anno 1423 , Pompelonenses in singulam urbem coniuncti sunt ob Privilegium Unionis , quia antea erat Pampilona in burgos tres divisa (viculum Sancti Nicolai, burgum Sancti Saturnini, urbem Navarreriae). Ex hac unione provenit nomen vasconice urbis Irunea, ex verbis vasconicis hiru ona ('tres boni', quae burgos tres ex quibus erat urbs composita attingunt).

Anno 1512 Ferdinandus II Aragoniae obsedit urbem in medio Belli Civilis Navarrensis atque anno 1521 fuerunt omnia territoria Navarrae in meridiana Pyrenaeorum parte a copiis Regnorum Hispanicorum occupata et postquam in Coronam Hispanicam annexa.

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Plin. Nat. 3.24 "Pompelonenses" (inter alios stipendiarios conventus Caesaraugustani), cui nomen Pompelo subiacet (cf. etiam Str. 3.4.10 Πομπ?λων ); Mezquiriz Irujo (2007-2008); Andreu Pintado et alii (2008). Alia nomina (mediaevalia) variatim testata: Pampilo, Pampelo(na), Pampalona, Pampilona, Pampeluna . Pompeiopolis inventum Strabonis ( l.c. ) est: Ο?ασκ?νων ?θνο?, ?ν ? π?λι? Πομπ?λων, ?? ?ν Πομπηι?πολι? 'Vasconum populus, in quo urbs Pompelo, velut si Pompeii urbs sit'.
  2. Strabo , Geogr . III.4.10

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Andreu Pintado, Javier, Javier Armendariz Martija, et Pablo Ozcariz Gil. 2008 . Una ciudad de los vascones en el yacimiento de Campo Real/Fillera (Sos del Rey Catolico-Sanguesa). Archivo espanol de arquelogia 81: 75?100.
  • Mezquiriz Irujo, Maria Angeles. 2007 ? 2008 . La aculturacion romana de los vascones. Veleia 24?25(2): 963?976.

Nexus externus [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pompelonem spectant ( Pamplona , Pamplona-Iruna ).