Planetulus
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
vel
planetula
(-ae, m.)
[10]
est parvum corpus planetarium, quod circum
Solem
vel aliam
stellam
recte orbitat, minor quam quilibet ex octo
planetis classicis
, sed tamen planeta sui iuris. Paradigma planetuli est
Pluto
. In
geologia planetaria
(d)
planetuli sunt notabiles cum
geologice
activi esse possint, sicut anno 2015 missiones
astronavium
Dawn
(d)
ad
Cererem
et
Novorum Horizontum
ad
Plutonem
confirmaverunt.
Mense Augusti anno
2006
notio planetuli ab
Unione Astronomica Internationali
ascita est pro familia corporum sub-planetariorum ex tribus familiis corporum quae circa Solem moventur. Quae sunt:
planetae
, planetuli, et
corpora minora
(d)
.
[11]
Sub hac definitione planetulus est
corpus caeleste
- quod circum
solem
movetur,
- cuius pondus tam magnum est, ut formam (plus minusve) globatam habeat,
- quod vicinitatem orbitae suae non purgavit,
- quod non est satelles planetae neque alterius corporis caelestis minoris.
Astronomi generaliter concordant novem maximos candidatos planetulos esse:
Pluto
,
Eris
,
Haumea
,
Makemake
,
Gonggong
,
Quaoar
,
Sedna
,
Ceres
, et
Orcus
. Ex his novem et decimo maximo candidato
Salacia
(d)
tantum duo visitati sunt astronavibus: Pluto et Ceres. Plura ignota
corpora transneptuniana
putantur esse planetuli.
- ↑
Gestrinius, M. Martinus Ericus
(
1635
).
Disputatio Philosophica de Stellis
.
Upsaliae
: Eschillus Matthiae. p. 12
- ↑
Isthmenius, M. Isacus (
1651
).
Disputatio Physica de Stellis
.
Upsaliae
: Eschillus Matthiae. p. XVIII
- ↑
Riccioli, Ioanne Baptista
(
1651
).
Almagesti Novi, pars posterior, tomi primi
.
Neapoli
. p. 44
- ↑
Hodierna, Ioannes Baptista
(
1656
).
Menologiae Iovis compendium seu Ephemerides medicaeorum: 1
.
Panormi
: Cirillos. p. 7.
ISBN
978-0428177607
- ↑
De Laurentis, Franciscus (
1675
).
De vera motus coelestis irregolaritate, deque eius maturali causa, astronomico-physica dissertatio, in duplicem animaduersionem secta
.
Pisauri
: Typi de Gottis. p. 66
- ↑
Carafa, F. D. Gregorius
(
1682
).
De Sphaera Caelesti
.
Neapoli
:
Officina Typographica Iacobi Raillard
. p. 127
- ↑
Giannettasio, Nic. Parthenius (
1688
).
Universalis Cosmographiae Elementa
.
Neapoli
: Officina Typ. Jacobi Raillard. p. 204
- ↑
Szentivanyi, Martinus
(
1702
).
Curiosiora Et Selectiora Variarum Scientiarum Miscellanea: In tres partes divisa
.
Tyrnaviae
: Typis Academicis, per Joannem Andream Ho?rmann
- ↑
Franciscus Xaverius Zach
vocabulo “planetulum” utitur in littera missam
Carolo Friderico Gauss
, 1802, a
Clifford Cunningham
memorata in
Cunningham, Clifford J.
(
2016
).
Early Investigations of Ceres and the Discovery of Pallas: Historical Studies in Asteroid Research
.
Fort Lauderdale
: Springer International Publishing. p. 60.
ISBN
9783319288154
- ↑
Vide disputationem.
- ↑
IAU (24 Augusti
2006
).
"Definition of a Planet in the Solar System: Resolutions 5 and 6"
.
IAU 2006 General Assembly
. International Astronomical Union