Petrus Ivanov Zlatev
(Bulgarice
Петър Иванов Златев
, natus die
2 Novembris
1881
in oppido Elena in
Ternobo
provincia, mortuus die
24 Iulii
1948
Serdicae
) dux militum atque rerum politicarum peritus
Bulgaricus
fuit.
Post scholam finitam Zlatev tirocinium militare apud equitatum fecit. Interfuit deinde
Bellis Balcanicis
atque
primo bello mundano
interfuit. Etiam post bellum finitum miles mansit et postremo praefectus summus equitatus erat.
Anno
1934
Cimon Georgiev
praeses ministrorum eum administrum defensionis fecit.
Boris III
eum die
22 Ianuarii
1935
successorem Cimonis Georgiev nominavit. Sed iam die
21 Aprilis
eiusdem anni
Andreas Tosev
eius successor nominatus est.