한국   대만   중국   일본 
Periodicum litterarium - Vicipaedia Jump to content

Periodicum litterarium

Latinitas bona
E Vicipaedia

Periodicum litterarium est periodicum quod ad rem litterariam ( litteras , poesim , critica litterarum , et alia) pertinet. Scriptores ibi textus proferunt qui in volumina posterius recolligi possunt. Critica quoque iudicia in periodicis saepe proferunt.

Saeculis undevicensimo et vicensimo , periodica litteraria inquisitionibus et experimentis faverunt quibus multi scriptores et suum modum scribendi explorare et convenientes aliorum scriptiones cognoscere poterant. Exempli gratia, diversa periodica surrealistica annis 1920 ingeniosis scriptoribus permiserunt ut noti fierent; hodie autem periodica etiamnunc multa vividaque sunt et experimentis magnopere favent.

Nexus interni

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Les revues litteraires au XXe siecle , textes recueillis par Bruno Curatolo et Jacques Poirier, 2003, editions Universitaires de Dijon.
  • Panorama des revues litteraires sous l'Occupation , Olivier Cariguel, editio IMEC, 2007.