Parzival.
Parzival
est
epicum carmen
Germanicum
a
Wolframo de Eschenbach
lingua Alto-Theodisca media
annis ab
1200
ad
1225
fere compositum,
[1]
in quo
narrantur
res audaces et
periculosae
a Parzivale,
[2]
quodam
equite
mensae rotundae
, susceptae. Origo
operae melicae
Parsifal
a
Ricardo Wagner
anno
1882
facta est.
In
Parzival
duae magnae narrationes coniunguntur: scilicet fabula de sancto Gradali et historiae
Arthurianae
de
equitibus mensae rotundae
.
Parzival
, quod in editionibus hodiernis in libros sedecim divisum est, ex quinque et viginti fere milibus binorum versuum constat. Multum ex illa narratione de
scutella gradali
(
Graal
) (nondum confecta), ex narratione
Perceval ou le Conte du Graal
a
Christiano de Troyes
facta, Wolframus de Eschenbach sumpsit. Quamquam dicit ille quendam Kyot le Provencal alium fontem operis praebuisse, hoc ab eruditis magni habitum non est.
Libro primo Gandinus rex, Parzivalis avus, mortuus est. Filius natu maximus, Galoes, regnum accipit sed fratri suo Gahmureto terram Aniou cedit. Gahmuret tamen fratre et matre discedit ad serviendum
caliphae Bagdatensi
, ut praeclarior fiat. Gahmuret cum ista audacia perfecisset, quae solum breviter in textu describuntur, ad Zazamanc, regnum
Africanum
, iter facit, cuius caput Patelamunt a duobus aliis
exercitibus
obsidetur. Legio Europaea, ducta ab Huitegero Scoto, Gaschiero Normano, Killiriacac Champagnano, et a Kaylet patrueli Gahmureti, illis octo portis orientalibus adsedit, et legio Maura Razalicis regis de Azagouc illis octo occidentalibus.
Gahmuret ministerium urbis obtulit, quod Belcane regina accepit. Ille Gaschierum, Hieutegerum, Razalicem vicit, sed vitavit quin in equis cum Kaylet propter consanguinitatem juxtaret. Killiriacac iam ab exercitibus Patelamuntianis capto, Gahmuret omnino vicit. Reginam Belacanen in
matrimonium
duxit et factus est rex super Zazamanc et super Azagouc. sed cum pace erat taedium, et Gahmuret clam
navem
conscendit, uxore sua relicta, quae praegnans est. Belacane postea filium Feirefiz edidit, cui
cutis
nigra est cum albis maculata.
- ↑
Kindlers Literatur Lexikon
(Metzler, 2008).
- ↑
Etiam Percival appellatus est.