Partidul Democrat-Liberal
(PD-L
,
Latine
Factio democratica liberalis
) erat factio politica
Dacoromana
, quae ad
Factionem Popularem Europaeam
pertinuit.
Quamquam non prius quam mense Decembri
2007
condita, cum factiones
Factio Democratica Liberalis
(PLD),
Theodoro Stolojan
duce et
Aemilii Boc
Factio Democratica
(PD) contributae sunt, iam anno
2008
petitiones magna cum re secundae interfuit et secunda Romaniae factio fuit. Electionem Iunii
2012
autem factio perdidit. Anno
2014
Vis Civica
factio cum PD-L consociata est. Die
26 Iulii
2014
legati factionis decreverunt, ut PD-L cum
PN-L
nomine PNL coniungatur. Quae decretum die
8 Octobris
2014 a iudicio
Bucarestae
probatum est
[1]
. Nova factio unica anno
2017
perfecta erit, ut duces factionis
Basilius Blaga
et
Alina Gorghiu
dixerunt
[2]
. Sed Blaga die
30 Septembris
2016
corruptionis accusatus officium praesidis deposuit.