In
civitate Romana antiqua
ovatio
erat
triumphus
minor
[1]
ducibus exercituum in minoribus victoriis decretus. Utrum triumphum an ovationem imperatoribus decerneret
senatus
deliberabat, certa discrimina observans. Hodie quia ovationes antiquae non iam fiunt, hoc verbum paene idem atque adclamatio significat
[2]
.
Dionysius Halicarnassensis
et plerique philologi moderni verbum 'ovo' ab exclamatione gaudium exprimente
euhoe
(Graece ε?ο?, unde verbum ε??ζω) ducunt
[3]
, quam
Bacchanalibus
omnes clamitabant. '
Triumphus
' et ipse a verbo Graeco
thriambo
(θρ?αμβο?) - hymno in honorem dei
Dionysi
cantato-, mediante fortasse lingua
Etrusca
[4]
, ducitur. Etenim ille deus cum ex Asia victor reverteret primus triumphasse dicebatur.
Festus
[5]
vero paulum aliter sed simili opinione verbum 'ovo' natum ex o geminato a militibus victoria exultantibus exclamato scribebat. Alteram etymologiam olim prolatam, quae 'ovo' ab 'ove' ducebat quia ovis victima minor, bos victima maior est, hodie plerique dimittunt. Nullus fons antiquus enim exstat qui de immolatione ovis in ovatione quicquam referat.
Triumphans imperator curru vectus urbem intrabat, sequente exercitu ; ovans vero seu pedibus ibat seu equo sedens. Triumphator
togam pictam
et
sceptrum
, insignia regia, gerebat dum alter
toga praetexta
, insigni
consulum
et
praetorum
, contentus erat. Ne coronam quidem eandem gerere solebant :
Dionysius Halicarnassensis
fortasse quia ad aetatem regibus proximam spectabat triumphatori coronam auream (insigne regium), ovanti lauream tribuit.
At Romani auctores,
Aulus Gellius
et
Plinius Maior
, ad aetatem posteriorem spectantes, lauream triumphatori,
myrteam
vero coronam ovanti tribuunt, ita ut Gellius per iocum addiderit ovationem non
Martium
, sed quasi
Venerium
triumphum esse. Cetera eadem in utroque sunt.
Ovatio potius quam triumphus decernebatur cum victoria sine cruore vel magno labore duci obvenerat (republica exeunte hostes proelio occisi in relatione ad senatum numerabantur), vel quia hostes indigni triumpho erant (piratae, servi
[6]
...) vel ob alia quaedam ad ius bellicum pertinentia, salvo more maiorum..
Consul anni 503 a.C.n.(?)
Publius Postumius Tubertus
primus omnium ovatione contentus esse debuit, si
Dionysio
credimus
[7]
quia paulo ante claram victoriam rem male gesserat et multos milites amiserat, si
Plinio
quia hostes sese dediderant nec victoria cruenta fuerat. Ceteri in
Fastis triumphalibus
vel apud historicos reperti sunt hi :
- Robertus S. Broughton,
The magistrates of the Roman Republic
, New York : American Philological Association, 1951-52.
[1]
- Ernestus Kunzl,
Der romische Triumph : Siegesfeiern im antiken Rom
, Monaci, H Beck, 1988.
ISBN 3-406-32899-7
- H. S. Versnel,
Triumphus: An Inquiry into the Origin, Development and Meaning of the Roman Triumph
. Lugduni Batavorum: Brill, 1970
- ↑
Haec definitio legitur apud
Servium
ad
Aen
. 4,543. A
Tito Livio
(39,29,5) 'medius honos' dicitur.
Dio Cassius
(59.16) Graece interpretatur : τ? ?πιν?κια τ? σμικρ?τερα.
- ↑
Confer locutionem anglicam "
standing ovation
"
- ↑
Ernout
-
Meillet
,
Dictionnaire etymologique de la langue latine
, sub verbo 'ovo
- ↑
Quod ostendere videtur mutatio litterae b in p : nam consonantes occlusas sonoras ignorabat lingua Etrusca.
- ↑
213,7.
- ↑
Florus
,
Ep
. II,7,8.
- ↑
Ant. Rom
. V,47 qui et ipse
Annales
Macri Licinii
sequebatur..
- ↑
Dion. Hal
.
Ant. Rom.
VIII,67.
- ↑
Dion. Hal
.
Ant. Rom.
IX,37 : "πεζ?ν θρ?αμβον".
- ↑
Dion. Hal
.
Ant. Rom.
IX,71.
- ↑
Liv
. V,31,3-4.
Diod. Sic.
XIV,106,11.
- ↑
Titus Livius
,
ab urbe condita
, VII 11
- ↑
Vir. Ill.
33,3.
- ↑
Liv
. XXVI,21,5-13.
Val. Max
. II,8,5.
Vir. Ill
. 45,5.
- ↑
Liv
. XXVIII,9,2-18.
Val. Max
. IV,1,9.
Vir. Ill
. 48,5.
- ↑
Liv
. XXXI,20,1-7.
- ↑
Liv
. XXXIV,10,1-5.
- ↑
Liv
. XXXVI,21,10-11.
Vir. Ill
. 52
- ↑
Liv
. XXXIX,29,4-7.
- ↑
Liv
. XL,16,11.
- ↑
Liv
. XLI,66,1-5 et 28,1-6.
- ↑
Florus
,
Ep.
II,7,9.
- ↑
Liv
.
Per
. 69.
Diodorus Siculus
XXXVI,10
- ↑
Plut
.,
Crassus
, XI,8.
- ↑
Suet
.
Claud.
I,3.
- ↑
Velleius Paterculus
,
Historiae
2.96.
Suet
.
Tib.
IX,2.