Ostenda
Civitas
:
Belgica
Locus
:
51°13′33″N 2°55′10″E
Numerus incolarum
:
71 557
Zona horaria
:
UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale
:
Oostende
Gestio
Praefectus
:
Bart Tommelein
Procuratio superior
:
Circumdarium administrativum Ostendense
Geographia
Superficies
:
40.95 chiliometrum quadratum
Territoria finitima
:
Middelkerkae
,
Gistella
,
Aldenburgensis
,
Bredene
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae
:
Baniulum
Tabula aut despectus
Ostenda
[1]
(
Batave
Oostende
) est urbs
Belgica
ad
Mare Germanicum
sita, prope 70.000 incolarum. Adest portus maritimus et portus aeronavium.
Ostenda, hoc est
finis orientalis
in lingua Batava, ita vocatus est quia
saeculo 9
ad finem orientalem insulae Testerep sita erat. Ea insula autem non iam existat. Ostenda nunc prope est ad medium litus Belgicae: 30km a
Francia
, et 35km a
Nederlandia
.
Quamquam iam sunt mille annis ex quo urbs condita est, nulla fere sunt aedificia antiqua. Saepe enim est vastata vel in bellis, vel a tempestatibus, et de integro reconstructa. Cum
periegesis
et commercium regionalis ei sunt magni momenti, etiam multae domus de initio
saeculi 20
demolitae sunt ut insulae aedifici possent.
Anno
1267
Margarita Secunda Constantinopolitana
Ostendam, quae eo tempore vicum piscatorum erat, iure condidit. Tempestatum inundationumque causa urbs annis
1372
et
1447
paulum translata est. Anno
1489
Ostenda vastatus est a copiis qui
Maximiliano I
rege Germano faverunt. Hoc erat incipio bellorum Batavorum. Primo
Anglici
deinde Batavi urbem ceperunt. Anno
1572
cum auctoritate
ducis Albae
urbs munitur. Post proelium apud
Neoportum
exercitus
Gulelmi Auriaci
in Ostendam recessit, cuius portus et Anglicis patuit. Sic fiet Ostenda ultimum oppidum
Protestantium
in terris Catholicis. Per tres annos (1601-1604) obsidebatur a copiis Hispanicis. Cum decessione exercitus Batavi obsidio finita est. Urbs vastata erat. Dicunt reginam
Isabellam
, filiam regis Hispaniae
Phillipi II
tunicam suam non velle mutare dum Ostenda non capta erat. Itaque urbe capta tunica eius erat colore qui nunc Isabella vocatur. Haec historia autem falsa est, cum hic color iam ante ita vocabatur.
Postquam exercitus Francogallici et Hispanici in proelio apud Ramillies divincti erant, illi in Ostendam recesserunt. A classe Anglica obsidebatur et iterum vastata est. Anno
1706
urbs se imperatori Austriaco tradidit.
Ineunte
saeculo 18
mercatio navalis augescit, et viguit cum anno
1723
Societas Ostendensis (
Oostendse compagnie
) facta est, quae cum
India
mercabatur. Paulo post autem, anno
1731
, distracta est, urgentibus civitatibus alienis.
Napoleone Bonaparte
regnante expansio portus stitit. Duae fortalitiae constructa sunt: Fort Royal et Fort Napoleon. Haec usque nunc servata est, nec autem illa.
Libertas Belgicae anno
1830
denuo magnum negotium Ostendae adtulit. Viam ferraliam inter Ostendam et
Bruxellam
constructa est. Navibus cursus publicus, deinde quoque peregrinatores, ab Ostenda ad
Dover
vehitur.
Cum medio
saeculo 19
opus oppido deesset, munimenta destructa sunt. Inde urbs cito expandebat. Rex Belgarum
Leopoldus II
Ostendam elegit ut ibi aestate commoraritur. Eius auctoritate multa aedificatur, velut theatrum Kursaal, Horti Leopoldi, Circus Wellington et Porticus Regalis. Eo tempore Ostendae erat cognomen 'Regina urbium maritimarum'.
- Nathaniel Newnham-Davis
,
The Gourmet's Guide to Europe
(3a ed. Londinii: Grant Richards, 1911)
pp. 141-148
- J.-N. Pasquini,
Histoire de la ville d'Ostende et du port
, Bruxella, 1843