Nidus avis.
Nidus
est proprie
avium
domicilium ad parienda incubandaque
ova
constructum atque geniturae utilitatisque causa fictum, ut ex periculis et
praedatoribus
serventur. Aves, peritissimae nidificatrices, nidos construunt praecipue ex foliis graminibusque, quae ramusculis innectunt, aut ex materia graminacea, qua
loculos
, quos naturales artificiososve invenerint, farciunt.
Plurimae aves vel in cavis (e.g. vd.
Nymphicos hollandicos
et
Melopsittacos undulatos
) vel in ramis (vd.
passeres
et
ciconias
) arborum nidificant; aliae, ex quibus videmus
aquilas
aliosque rapaces, in summa rupe aut in clivis praecipitibus nidos ponunt ad praedas commodius prospiciendas praedatoresque in tempore conspiciendos.
Nonnullae aves nidos non faciunt nec farciunt: talibus tantum locis utuntur, quos aptos ad ova ponenda esse putent.
Multae species et variae animantium ? et
Vertebratorum
et
Invertebratorum
? disparibus rationibus nidificant: alia nidum faciunt ex
herbis
et ramusculis; alia
arborum
aut
saxorum
aut
soli
cavis tantum utuntur.
Quamvis omnes fere bestiae eodem consilio nidos construant, tamen graves differentiae in modis nidificandi sunt.
Nidus testudinis marinae.
Nidus
Oviraptoris
.
Alligatores
et
Crocodilia
construunt apud ripas fluviales ingentes nidos lutum et herbas congerendo, qui occluduntur depositis ovis. Ut primum modo nata incipiunt ovis excedere, genitrices nidos patefaciunt eaque ad aquam conducit.
Similiter
testudines marinae
in cavis in oris litoris fossis deponunt ova.
Elapidae
quoque construere solent nidos quos ambo parentes vigilant.
Etiam omnia
Dinosauria
ova deponebant in nidis apparatis. Inventa sunt ossa cuiusdam dinosauri
Mongolici
, quod appellatum est
Oviraptor philoceratops
: re vera hic
Oviraptor
non ova praedabatur sed incubitabat.
[1]
[2]
Nonnulla minora mammalia (e.g. mures et lepores aliaque
Rodentia
) cuniculos perfodiunt in quibus prolem pariunt et alunt: itaque hac structura utuntur nido et recessu nec non receptaculo cibario.
Tamen plurima mammalia se in cavos naturales simpliciores recipiunt: ex omnibus
vulpes
,
procyones
et ericii mentionari possunt.
Praeterea sunt duae peculiares familiae animantium ex ordine
Monotrematorum
(
Ornithorhynchidae
et
Tachyglossidae
), quae nidos construunt ovaque deponunt quamvis mammalia sint.
Apes
,
vespae
,
formicae
,
termites
et alia insectorum genera solent nidos construere quam maxime pro copia et viribus possunt.
Apes quandam secernunt ceram ex qua alvearium faciunt; vespae autem ex materie chartacea, quam impetrant miscendo salivam eorum ligno arborum. In cellis alvearii deponuntur ova et alimenta congeruntur.
Formicae et termites implicatissimos cuniculos fodiunt, a plurimis centenis miliis insectorum inhabitatos. Aliquando termites nidos augent luto, ligno ac excrementis, nonnulla metra nonnumquam altos.
Structuris ex virentibus subaqueis factis fere utuntur nonnullae piscium species ad ova deponenda; et piscium et amphibiorum ova saepe congregantur.
[3]
Nexus interni