Nicolaus Myrensis
Nativitas
:
3. saeculum
;
Patara
Obitus
:
4. saeculum
;
Myra
Patria
:
Roma antiqua
Memoria
Sepultura
:
Basilica of Saint Nicholas
thaumaturgus, prelate (
feriae die
6 Decembris, 19 Decembris, 22 Maii, 11 Augusti)
Sanctus Nicolaus de Myra
vel
Myrensis
(
Patarae
die 15 Martis 270 natus; mortuus
Myrae
die
6 Decembris
343), nomine quoque
Nicolaus
Barii
, fuit
episcopus
Christianus
originis
Graecae
Myrae in
urbe
maritima in
Asia Minore
, tunc in dicione
Imperii Romani
. Propter
miracula
eius
intercessioni
tributa, etiam appellatur
Nicolaus Thaumaturgus
(
Graece
Νικ?λαο? ? Θαυματουργ??).
Sanctus
nautarum
,
mercatorum
,
sagittariorum
, furtum
paenitentium
,
meretricum
,
liberorum
, quorum
cervisiam
braxant,
pigneratorum
, discipulorum discipularumque per varias urbes et
civitates
in
Europa
patronus
habetur.
Concilio oecumenico primo
aderat, ubi fortiter in
Arium in persona
praestantissime certavit.
Paucas res de isto sancto scimus. Narrationes antiquissimae, quarum multae haud parum fabulosae, multis saeculis post mortem eius scriptae sunt. Dicitur in
Asia Minore
natus parentibus Christianis divitibus. Alibi fertur tres puellas lupanari vendendas dotem ad nuptias necessariam accepisse. Aliae eum tempestatem tranquillare, aliae eum milites innocentes ab caede saeva servare, aliae eum arborem, ab daemonibus corruptam, abscidere narrant. Cum adulescens erat, peregrinaturus ad
Aegyptum
et
Palaestinam
iit. Reversus episcopus Myrensis factus est. In carcere inclusus est, cum
Diocletianus
regnaret, atque cum
Constantinus
imperator factus esset, liberatus est.
Fanum Santi Nicolai aedificatum est, 300 annis post mortem
Theodosio II
iubente. Ibi ossa sancti maiora in
sarcophago
posita sunt. Anno 1537 mercatores Italici ossa rapuerunt et ad patriam suam ea relocaverunt. Cetera ossa a nautis
Veneticis
prehensa esse videntur.
Erat olim quidam pater familias qui in egestatem mordacem inciderat nummorumque inopia opprimebatur. Premente re ut esset debito exoneratus eius filias ei mercatori venumdare existimabat. Hac re in aures Episcopi adventa, Nicolaus monachus huic desperanti patri noctu tres pilas aureas donavit. Narratio dicit etiam tres sorores, alicuius domini pauperi filias, conubium inire, egestate premente paucissimisque nummis nequiverant. Tempore matrimonii iungendi filiae primogenitae iam advento Nicolaus, nuper episcopus ordinatus, noctu ad ostiam domini sacculum auri deposuisse.
Qua de causa Nicolaus saepe in iconis cum pilis tribus visus est. Etiam curavit de pueris sepeliendis et de nautis in itineribus.
Nicolaus anno
343
Myrae obiit.
Post mortem suam valde amatus inter fideles christianos remansit.
Reliquiae eius hodie repausantur
Barii
ubi nautae eius reliquias attulerunt
Saracenis
minantibus. Ab Ecclesia graeco-orthodoxa die quinta Decembris veneratus est cum ab Ecclesia Catholica die
VI Decembris
. celebrabitur.
Traditiones
etiam in nostro tempore multae sunt.
Saepe visitat Nicolaus suo die festo infantes cum donis.
In regionibus minus catholicis ille non habet
mitram
sed
pileum
.
Nexus interni