Rex
Mutezuma II
cometam
observat (fortasse
C/1506 O1
).
Codex Duran
f. 182r (
Bibliotheca Nationalis Hispanica
)
Mutezuma II
sive
Muteczuma
sive
Motezuma
(
Navatlace
:
Mot?ucz?ma X?coy?tzin
id est ≪ qui ira imperium obtinet, iuvenis augustus ≫, natus circa
1465
, mortuus
30 Iulii
1520
), rex
Temistitlanae
annis fere
1502
-
1520
.
Mutezuma II erat indolis scholastici potius quam militaris, sacerdos enim et praefectus
Calmecac
(scholae patricianae) erat. Traditur imperium accipere noluisse, et electus non nisi multis praeconibus petentibus inventus est, fana purgans.
Anno
1502
, consolidato imperio, magistratus plerosque dismissit, disciplos suos in eorum loco creans. Ritus implicatos ne cum vulgo esse debeat effecit.
Locus ubi
Cortesius
et Mutezuma ad se invicem convenerunt.
Cortesio
in urbem ingresso, Mutezuma ei plerumque oboediebat. Rebellante populo, rex ab hispanis captus est. Kalendis Iuliis
1520
, conans ut tumultum molliret, in maeniano suo regio paruit. Vulgus autem, ad magnam iram obsequioso rege permotus eum lapidibus et iaculis petebat. Brevi post, Mutezuma de vita decessit.
Postea sucessit frater
Quahutimocus
, qui paulo post morbo peremptus est, dein adulescentulo
Quatimoco
. Anno insequente Imperium
Aztecum
omnino ceciderat.
Nexus interni
- Fontes antiquiores