한국   대만   중국   일본 
Mustapha Kemal Ataturk - Vicipaedia Jump to content

Mustapha Kemal Ataturk

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Mustapha Cemal Ataturcus )
Wikidata Mustapha Kemal Ataturk
Res apud Vicidata repertae:
Mustapha Kemal Atatürk: imago
Mustapha Kemal Ataturk: imago
Mustapha Kemal Atatürk: subscriptio
Mustapha Kemal Ataturk: subscriptio
Nativitas : 1881 ; Thessalonica
Obitus : 10 Novembris 1938 ; Dolmabahce Palace
Patria : Turcia , Imperium Ottomanicum
Nomen nativum : Ali Rıza o?lu Mustafa

Familia

Genitores : Ali Rıza Efendi ; Zubeyde Hanım
Coniunx : Latife U?aki
Proles : Sabiha Gokcen , Ulku Adatepe , Abdurrahim Tuncak , Afet ?nan , Zehra Aylin , Rukiye Erkin , Nebile ?rdelp , Sı?ırtmac Mustafa

Memoria

Sepultura : Anıtkabir , Ethnography Museum of Ankara

Mustapha Kemal (natus die 19 Maii 1881 ; mortuus die 10 Novembris 1938 ), post primum bellum mundanum rem publicam Turcarum restituit atque reformavit. Plurimi cives tamquam deum paene aliquem aut heroem saltem eum venerantur, cui, ut vero patre patriae , cognomen Ataturk a parlamento Turcarum anno 1934 additum est. Quod vocabulum , 'pater Turcarum' significans, postea saepe in solam eius nuncupationem adhiberi solet.

Vita et facta [ recensere | fontem recensere ]

Mustafa Kemal natus est Thessalonicae anno 1881 . Dux diuturna militia spectatus, cum anno 1915 Britannos , ne ad Constantinopolim procedere possent, prohibuisset , quominus Hellesponto potirentur, quamvis Turcia bello superata esset, anno 1921 , quidquid supererat de imperio Turcarum imperatore invito tam feliciter redintegravit, ut Graecorum exercitum Asiae Occidentalis occupandae cupidum e finibus patriae propellere posset. Graecos autem ipsos, qui diutius duobus milibus annorum et septingentis in Asia habitaverant, numero ad ter decies centena milia, in Graeciam expulit, Turcarum ex Europa ortarum ad quater centena milia in Turciam recepit.

Quam ob rem sua auctoritas tanta est facta ut, cum in re publica ad exemplum populorum Europaeorum radicitus renovanda et restituenda, nihil non moliretur: omnia facile impetraverit. Abolito igitur regno et pontificatu imperatoris summaque rerum Constantinopoli Ancyram translata cultum religionis a rebus publicis procul removit feminasque eiusdem iuris esse curavit atque viros. Anno 1928 , linguam Turcicam in abecedarium Latinum converti iussit. Quas leges ne quis converteret, id quod nostra aetate iudicantibus tyrannico quodam more fecisse a multis videtur, quae gentes quam populus Turcarum multitudine minores in Turcia sedes habent, velut Carduchi , Armenii , Lases, eas linguis institutionibus moribusque oppressis sub Turcarum nomine coegit omnes et exercitui custodiam rei publicae perpetuam mandavit.

Mortuus est Ataturk Constantinopoli die 10 Novembris 1938 .

Notae [ recensere | fontem recensere ]


Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Ahmad, Feroz. 1993 . The Making of Modern Turkey. Londinii, Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-415-07835-1 .
  • Armstrong, Harold Courtenay. 1972 . Grey Wolf, Mustafa Kemal: An Intimate Study of a Dictator. Freeport Novi Eboraci: Books for Libraries Press. ISBN 978-0-8369-6962-7 .
  • Atillasoy, Yuksel ( 2002 ). Ataturk: First President and Founder of the Turkish Republic . Woodside Novi Eboraci: Woodside House. ISBN   978-0971235342   .
  • Barber, Noel ( 1988 ). Lords of the Golden Horn: From Suleiman the Magnificent to Kemal Ataturk . Londinii: Arrow. ISBN   978-0099539506   .
  • Barlas, Dilek ( 1998 ). Statism and Diplomacy in Turkey: Economic and Foreign Policy Strategies in an Uncertain World, 1929?1939 . Novi Eboraci: Brill Academic Publishers. ISBN   978-9004108554   .
  • Cleveland, William L ( 2004 ). A History of the Modern Middle East . Boulder Colorati: Westview Press. ISBN   978-0813340487   .
  • Dogan, Cagatay Emre ( 2003 ). Formation of Factory Settlements Within Turkish Industrialization and Modernization in 1930s: Nazilli Printing Factory . Ankara: Middle East Technical University   .
  • Huntington, Samuel P. ( 2006 ). Political Order in Changing Societies . Portu Novo et Londinii: Yale University Press. ISBN   978-0300116205   .
  • Igdemir, Ulug; Mango, Andrew, interpr. ( 1963 ). Ataturk . Ancyrae: Turkish National Commission for UNESCO. pp. 165?170  
  • Inan, Ayse Afet ( 2007 ). Ataturk Hakkinda Hatiralar ve Belgeler . Istanbul: Turkiye Is Bankasi Kultur Yayinlari. ISBN   9944881401   .
  • Inan, Ayse Afet; Sevim, Ali; Suslu, Azmi; Tural, M Akif ( 1998 ). Medeni bilgiler ve M. Kemal Ataturk'un el Yazilari . Ankara: AKDTYK Ataturk Arastirma Merkezi. ISBN   978-9751612762   .
  • Kinross, Patrick ( 2003 ). Ataturk: The Rebirth of a Nation . Londinii: Phoenix Press. ISBN   978-1842125991   .
  • Kinross, Patrick ( 1979 ). The Ottoman Centuries: The Rise and Fall of the Turkish Empire . Novi Eboraci: Morrow. ISBN   978-0688080938   .
  • Landau, Jacob M ( 1983 ). Ataturk and the Modernization of Turkey . Boulder Colorati: Westview Press. ISBN   978-0865319868   .
  • Lengyel, Emil ( 1962 ). They Called Him Ataturk . Novi Eboraci: The John Day Co   .
  • Mango, Andrew ( 2002 ) [[[1999]]]. Ataturk: The Biography of the Founder of Modern Turkey (Paperback ed.). Woodstock Novi Eboraci: Overlook Press, Peter Mayer Publishers, Inc. ISBN   1-58567-334-x   .
  • Mango, Andrew ( 2004 ). Ataturk . Londinii: John Murray. ISBN   978-0719565922   .
  • Saikal, Amin; Schnabel, Albrecht ( 2003 ). Democratization in the Middle East: Experiences, Struggles, Challenges . Tocii: United Nations University Press. ISBN   978-9280810851   .
  • Shaw, Stanford Jay; Shaw, Ezel Kural ( 1976 ? 1977 ). History of the Ottoman Empire and Modern Turkey . Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN   978-0521212809   .
  • Spangnolo, John ( 1992 ). The Modern Middle East in Historical Perspective: Essays in Honour of Albert Hourani . Oxoniae: Middle East Centre, St. Antony's College. ISBN   978-0863721649   .
  • Tuncay, Mete ( 1972 ). Mesai: Halk Suralar Firkasi Programi, 1920 . Ankara: Ankara Universitesi Siyasal Bilgiler Fakultesi   .
  • Tufekci, Gurbuz D ( 1981 ). Universality of Ataturk's Philosophy . Ankara: Pan Matbaacilik   .
  • Yapp, Malcolm ( 1987 ). The Making of the Modern Near East, 1792?1923 . Londinii et Novi Eboraci: Longman. ISBN   978-0582493803   .
  • Webster, Donald Everett ( 1973 ). The Turkey of Ataturk; Social Process in the Turkish Reformation . Novi Eboraci: AMS Press. ISBN   978-0404563332   .
  • Zurcher, Erik Jan ( 2004 ). Turkey: A Modern History . Londinii et Novi Eboraci: I. B. Tauris. ISBN   978-1850433996   .
Diurna

Nexus interni

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]