M?rex ferreus
est
instrumentum bellicum
, quod humi iactatur. Medio aevo dicebatur etiam
calcitrappa
(
ae, f.
), nomen inductum a
calce
et a
trappa
, quae idem valebat atque laqueus, pedica vel insidiae.
Quattuor habet aculeos. Ex his, unus semper sursum erigitur, dum ceteri tres, tripodis instar, illum erectum sustinent. Quattuor eius
clavi
sive aculei, ita disponuntur ut
tetrahedron
vel
pyramis
.
Murices ferrei, ad usum quod attinet, similes sunt
minarum terrestrium
: frequentes dispergebantur per campum, sive ad laedendos pedites, sive ad eorum vulneranda animalia, ut puta, equos, elephantos, camelos. Muricum insidiae illuc intendebant, ut impetus hostium retardaretur vel saltem ad aliam partem dirigeretur.
"Nondum ad iactum teli pervenerant, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu potuerat, ad regem pervenit, nuntians
murices ferreos
in terram defodisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset."
Curtii
Historiae Alexandri Magni
: 4, 13, 36
"Aviti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praevalidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius
ferreos murices
spargeret omniaque vada plumbatis tabulis consterneret habentibus clavorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos velle et timere."
Valerii Maximi
Factorum et Dictorum Memorabilium Liber
: 3.7.2
Nexus interni