한국   대만   중국   일본 
Mons Sacer (Roma) - Vicipaedia Jump to content

Mons Sacer (Roma)

E Vicipaedia

Mons Sacer est antiqua collis 60 metrorum in septentrionali urbis Romae regione situs.

Mons "sacer" appellabatur, quod Iovi dicatus erat. Dextra Anionem , prope ostium huius fluvii in Tiberim , ante Portam Nomentanam invenitur. Antiquitate mons tertio miliario ab urbe aberat, hodie intra urbem est; regio hodierna ( municipium ) "Monte Sacro" montis historia illustris commonefacit.

Mons Sacer notus factus est Secessione plebis , quae prima anno 494 a.C.n. fuisse dicitur. Tum plebeii Romam reliquisse atque in Monte Sacro consedisse traduntur, ut a patriciis plus participationis in rebus politicis poscerent. Secundum Titum Livium [1] consul Agrippa Menenius Lanatus fabula de ventro membrisque narranda ut plebeii reverterentur impetravit, hi autem secessione ut tribuni plebis munus institutum sit assecuti sunt.

Nota [ recensere | fontem recensere ]

  1. Ab urbe condita 2,32-33

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica , si potes!