Monialis

E Vicipaedia
Monialis in claustro monasterii . Photographema a Doris Ulmann factum, 1930.
Monachae in via. Ystadium , 2019.

Monialis sive nonna [1] est sodalis feminea ordinis Christiani vel Buddhistici .

Nomen [ recensere | fontem recensere ]

Cum religiosi initio voce monachi appellati sint, forma feminea monacha numquam generaliter in usu erat. Vox ab Augustino , Gregorio Magno , et Gregorio Turonensi adhibita est (et adhuc lingua Italiana forma monaca vivit), sed verbum Latinum multo usitatius est monialis , deductum a sanctimonalis , feminam Deo dedicatam designans.

Sunt etiam aliae voces feminam consecratam valentes:

  • Vox nonna origine Aegyptiaca esse videtur (cf. Anglice nun , Theodisce Nonne )
  • soror : Appellatio pro sodalibus femineis cuiuslibet vitae consecratae generis in usu, plerumque autem pro iis, quae operibus externis deditae "vitam activam" agunt, cum monachae sive nonnae clausura papali a mundo seclusae sint, ut "vitae contemplativae" navent.
  • soror monialis , virgo monialis : idem ac monialis valet
  • (soror) inclusa , (soror) reclusa : Monacha, quae libero arbitrio in inclusorium sive reclusorium clavibus vel parietibus includi iussit, deinde sola fenestra cum externis coniuncta, ut perfectius vitam contemplativam ageret.

Nexus interni

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Edwin Habel: Mittellateinisches Glossar , Paderborn 2008, ISBN 978.3.8252-1551-4, p. 255