한국   대만   중국   일본 
Mechanismus - Vicipaedia Jump to content

Mechanismus

E Vicipaedia

M?ch?nismus [1] vel m?ch?n?ma [2] ( -atis, n . ) est series actionum quae secundum leges naturales conexae ita sunt, ut quendam effectum determinatum semper producunt. Mechanismus sensu quotidiano saepe instrumentum mechanicum, vel machinam , vel automaton vel aliud significat cuius actiones initii et finis (saepe desiderati) mechanice conexae sunt. Hic autem conceptus, ex notionibus artis mechanicae scientiaeque physicae ortus, sensu latiore omnes processus ? chemicos , biologicos (usque ad selectionem naturalem ), psychologicos , oeconomicos , politicos , et caetera?qui initium et finem aliqu? nectunt admittit. Actiones mechanismi per incertas vel humanas leges conecti possunt, et in hoc casu effectus quoque incertus est.

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Terminus scientificus saeculo sexto decimo ortus.
  2. Vide Sidonium Apollinarem , Epistulas , I, 9 : "Deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit!"

Nexus interni

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Craver, C., et L. Darden, eds. 2005 . Fasciculus praecipuus de mechanismis in biologia. Studies in the History and Philosophy of the Biological and Biomedical Sciencies 36.
  • Marone, L. y M. Bunge. 1998 . La explicacion en ecologia. Boletin de la Asociacion Argentina de Ecologia 7(2):35-37.