Marotia
[1]
(nata circa annum
892
; mortua post annum
932
), quae fuit filia
Theophylacti I
comitis
Tusculani
et
Theodorae I
, prima dimidia
saeculi decimi
parte
Romam
dominata est.
Fons de Marotia primarius, quem multi posteri exscripserunt, est
Liutprandus Cremonensis
, qui odio Romae gentisque Marotiae commotus saepe nigra in candida vertit, ut difficile sit vera a fictis distinguere.
Primo
Alberico
marchioni
Spoletii
, deinde
Widoni
, marchioni
Tusciae
, tertio matrimonio
Hugoni
regi
Italiae
collocata est. Praetera
Sergii III
papae adamata fuisse traditur, qua ex coniunctione filius natus esset, posterior papa
Ioannes XI
.
Ab anno
914
Dicionem Pontificiam
dominata est, papae
Ioannes X
,
Leo VI
,
Stephanus VII
et
Ioannes XI
ei omnino subiecti erant, qua re hoc tempus a quibusdam historicis "pornocratia" vocatur.
Circa annum
932
Marotia (una cum Ioanne XI, ut putatur) a filio Alberico II, qui Romae rerum potitus est, comprehensa est. Id factum est, cum se imperatricem coronari voluit. Etiam nepos Octavianus nomine Ioannes XII papa factus est. Post annum
932
non iam memoratur, sors eius ignota est.
Historia Marotiae unus ex fontibus fuisse possit, ex quibus fabula ?
Ioannae Papissae
“ sumpta est.
Scriptor
Ericus Walz
anno
2005
mythistoriam
"Die Herrin der Papste" ("Domina paparum") intitulatam publicavit, quae, quamvis maxima licentia poetica, de Marotia conscripta est. Anno
2006
Fridericus Berger
aliam mythistoriam titulo "Die heimliche Papstin" ("Papessa obscura") edidit.
- Bruno W. Hauptli: Marozia. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 22, Bautz, Nordhausen 2003,
ISBN 3-88309-133-2
, Coll. 808?811.
- ↑
In
Liutrandi
libro antapodoseos praeter scripturam Marotia etiam Marozia et Marocia inveniuntur.