Marius
est multiseries primum ludorum electronicorum a
Nintendo
editorum, ubi
Marius
primus protagonista est. Alterae res seriei
series televisivae
animatae et pelliculae sunt. Cum ludo porticuum
Donkey Kong
, anno
1981
edito et etiam parte seriei
eiusdem nominis
, coepebatur. Prima series
Marii
est
Heros Marius
(Anglice
Super Mario
) nomine, series praeclara ludorum electronicorum superficiei ascensae.
Marius
plus quam 500 milliones exemplaria venduit, quae multiseries ludorum electronicorum maxime vendens umquam is exsequitur.
Heros Marius
(Anglice
Super Mario
) est series ludorum electronicorum superficiei ascensae Marium ut personam principalem et ludibilem continens, et in modo multilusoris plerumque ludis electronicis etiam fratrem eius
Ludovicum
. Ambo homines tubarii sunt. Primus antagonista seriei est
Bowser
, qui semper principissam Regni Fungini
Persica
abducere temptat et saepe stellas energeticas furatur, quorum
energiam
in
technologia
adhiberi potest. Per adventuras, Marius et aliquando etiam Ludovicus in variis partibus mundi vehuntur, quo Persicam salvare tentant et Bowser eiusque exercitum variis creaturis compositum impugnant. Diversas res etiam colligunt, sicut nummos et stellas energeticas, et diversis rebus, quae varias facultates praebent, utuntur.
Go-kart Marium
(Anglice
Mario Kart
) est series ludorum electronicorum certaminum celeritatis
Go-kart
. Nonnullae personae Mariae contra inter se certant. Diversae facultates in fere pyxidibus in curribus positis certamine adiuvando sunt. In certis ludis electronicis
Go-kart Marii
alia vehicula quoque sunt.
Festum Marium
(Anglice
Mario Party
) est series ludorum electronicorum ludi tabularis cum nonnullis personis Nintendo. Quattuor personae a homine aut automatice moderatae in tabula lusoria certant ubi ille cum plurimis stellis energeticis vincit. Nummi sunt aliam rem importantem colligere et diversae facultates certamine adiuvando etiam sunt. Post omnium vices ludum parvum luditur.
Mario versus Donkey Kong
(Anglice
Mario vs. Donkey Kong
) est series ludorum electronicorum strategiae et coniunctionis particularis. Robota parva in aspectu Marii et Donkey Kong certando ab eis duobus moderantur. Robota Maria sunt ludibilia et in cursibus per pericula et cogitationem strategicam ad finem moderantur. Diversas res in cursu colligere etiam possunt.
Nonnullissimae personae in serie sunt, ubi gravissimae hic monstrantur. Inter omnes protagonistas, Marius primus est. Primus antagonista est
Bowser
. Certae personae
Mariae
suae propriae multiseries quoque habent, sicut
Ludovicus
,
Wario
et
Yoshi
.