Mare Iaponicum
[1]
(aliis nominibus multis in linguis hodiernis appellatum
[2]
) est
mare marginale
Oceani Pacifici
occidentalis.
Inter
continentem
Asianam
,
Archipelagum Iaponiensem
, et
Sachalinam
situm. Finitur a
Iaponia
,
Corea Septentrionali
,
Russia
, et
Corea Meridiana
.
Freto Coreano
cum
mari Sinensi orientali
coniunctum est,
freto Nevelskii
et
freto Tatarico
cum
mari Ochotensi
.
Sicut
Mare Nostrum
, ei est paene nullus
aestus
, quia paene omnino ab Oceano Pacifico includitur.
[3]
Movet haec solitudo multas
faunarum
species
et mediam
aquae
salinitatem
, salinitate oceani minor. Huic mari sunt nullae
insulae
magnae,
sinus
, vel capita. Salinitas plerumque ab influxu effluxuque per
freta
ordinatur quae id cum maribus propinquis et Oceano Pacifico conectunt. Pauca
flumina
in mare defluunt, et
aqua
quam in mare inferunt est fere 1 centesima totius summae.
Nexus interni
- ↑
Ioannes Baptista Hofmann
,
Generalis Totius Imperii Russorum Novissima Tabula Magnam Orbis terrarum partem a Polo Arctico usque ad mare Iaponicum et Chinae Septentrionalis confinia exhibens
(Norimbergae, circa
1720
).
- ↑
Ut qui Latine diceret
Mare Iaponiae,
Mare Orientale
(vide Yuka Hayashi et Evan Ramstad, "South Korea Calls for Sea (Name) Change,"
Wall Street Journal
,
23 Aprilis
2012
, p. A16.), seu
Mare Coreanum
(vide Philippe Pelletier, "Tumulte des flots entre Japon et Coree: A propos de la denomination de la 'mer du Japon,'"
Annales de Geographie
109 (2000): 279?305.
- ↑
"Tides in Marginal, Semi-Enclosed and Coastal Seas ? Part I: Sea Surface Height"
. ERC-Stennis at Mississippi State University
- Fukuoka N.
1966
. On the distribution patterns of the so-called Japan Sea elements confined to the Sea of Japan region.
Journal of Geobotany
15:63?80.