![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Marcus Valerius Martialis
Pavo
saeculo 1 p.C.n. pictus in pariete (Bilbilis, Insula 1, domus 3, vicus Thermarum); hodie in
Museo Calatayud
conservata).
Marcus Valerius Martialis
(natus
Bilbili
in urbe
Tarraconensi
die
1 Martii
40
; obiit ibidem
103
)
Romanus
epigrammatum
auctorque
poetamque fuit.
Pauca de vita eius innotuerunt, praeter quod
Hispaniam
patriam habuit ibidemque obiit. Venit
Romam
ut causas ageret anno
64
, sed ad
poesin
iam primo se adplicuit. In urbe maiorem partem vitae degit,
Domitianum
principem aliosque viros claros
carminibus
ornans eosdemque vario modo celebrans, non aliter quam et
Statius
, cum quo rivalitatem habuisse nunc aliquot viris doctis videtur. Praecipue coluit amicos scriptores
Stellam
,
Silium Italicum
,
Quintilianum
,
Iuvenalem
, et
Plinium Minorem
. Scripsit quindecim libros "epigrammatum" acri ingenio, quibus vitia hominum et temporum suorum vehementer derisit. Mortuo autem Domitiano, cum nihil amplius sibi Romam parare vidisset, proposito facto revertendi Bilbilin, accepit dono villulam in eo vico sitam, a Marcella, matrona quadam Hispana, quae poetam colebat. Anno igitur
98
reditum in patriam fecit.
Plinius
in
litteris
suis testimonium de vita poetae cum nuntio funebri paulo post mortem posteritati delegavit.
[1]
Martialis epigrammata plurimis poetis fuerunt exemplo: in iis
Francisco Quevedo
,
Emmanuele Barbosa Bocaginense
, et
Iohanni Wolfgango Goethe
. Haec epigrammata, plerumque breviora, quippe quae distichon unum complectuntur, saepe discuntur a discipulis linguae Latinae in scholis, propter suam brevitatem, facilitatem, necnon sales.
Liber anno 1490 impressus, epigrammata Martialis cum scholiis continens, nunc in archivo publico
Aragoniae
- Nuper erat
medicus
, nunc est vispillo Diaulus:
- quod vispillo facit, fecerat et medicus. (Epigramma 1,47)
- Vindemiarum non ubique proventus
- cessavit,
Ovidi
;
pluvia
profuit grandis.
- Centum Coranus
amphoras
aquae
fecit. (Epigramma 9,98)
- Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
- et non decernis, Laure, quid esse uelis,
- Peleos et Priami transit et
Nestoris
aetas
- et fuerat serum iam tibi desinere.
- Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
- si quid habes animi, si quid in arte uales.
- Si
schola
damnatur, fora litibus omnia feruent,
- ipse potest fieri Marsua causidicus.
- Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
- Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil. (Epigramma 2,64)
- Editiones operum
- 1501 :
Martialis
. Venetiis: Aldus Manutius
Textus
alius
alius
apud
Internet Archive
- editio plagiaria praecedentis, fortasse Lugduni anno 1502 edita
Textus
apud
Internet Archive
- 1514 : Domitius Chalderinus,
Georgius Merula
, edd.,
Marci Valerii Martialis Epigrammata: Libri XIV una cum commentariis Domitii Chalderini et Georgii Merule
. Venetiis: per Georgium de Rusconibus
Textus
apud
Internet Archive
- 1536 :
Iacobus Micyllus
, ed.,
P. V. Martialis epigrammatum libri XIIII cum scholiis
. Basileae
Textus
apud
e-Rara
- Eruditio