M. Iunius Brutus in
denario
pictus. Verso: EID.MAR. (
Eidibus
Martiis)
Rubens
: Marcus Iunius Brutus
Marcus Iunius Brutus Caepio
anno
85 a.C.n.
natus et anno
42 a.C.n.
mortuus est.
Senator
Romanus et tyrannicida
C. Iulii Caesaris
fuit.
Pater eius, qui etiam nomen "
M. Iunius Brutus
" tulit,
tribunus plebis
fuerat : socius
Marci Aemilii Lepidi
in seditione adversus leges Syllanas facta et anno
77 a.C.n.
a Pompeio
Mutinae
obsessus in fidem victoris sese tradidit. Nihilominus Pompeius eum in
Gallia Cisalpina
sine iudicio necari iussit
[1]
. Mater eius nomine
Servilia
soror
M. Catonis Uticensis
erat. Avunculus eius
Q. Servilius Caepio
eum adoptavit et Brutus
cognomen
Caepio
nomini suo adiunxit.
Sicut pater vetustum statum rei publicae conservare petivit et parti
optimatum
adfuit. Secundo bello civili
Gnaeo Pompeio
contra Caesarem, qui
Rubiconem
transgresserat, se adiunxit et pugnae prope
Pharsalum
interfuit. Optimatibus hoc proelio victis Caesar tamen eum condonavit. Anno
46 a.C.n.
Brutus
Galliam
gubernavit et
praetor
creatus est anno
45 a.C.n.
Brutus, quamquam comes Caesaris erat, caput coniuratorum habetur qui
Idibus
Martiis anni
44 a.C.n.
Caesarem interfecerunt. Hac occasione Caesar "
Κα? σ?, τ?κνον;
" ('Tu quoque, fili?') exclamavisse dicitur.
Caesare mortuo
M. Antonium
Octavianumque
bello persecutus est, sed secunda acie apud
Philippos
victus est et postea se ipsum interfecit anno
42 a.C.n.