Makemake
(symbolus:
),
[1]
primum
2005 FY9,
tum
136472
appellatus,
magnitudine absoluta
est tertius ex
Systematis Solaris
planetulis
, qui propter
orbitas
suas in numero
plutoidum
habentur, et una e duabus maximis
Cinguli Kuiperiani
rebus in numero
Classicorum Cinguli Kuiperiani obiectorum
relatis.
Nomen proprium
deducitur a
Makemake
,
deo
creatore
Insulae Paschalis
.
Planetulae
diameter
est fere tres partes diametri
Plutonis
.
[2]
Soli inter maxima Cinguli Kuiperiani obiecta Makemaki nullae sunt
satellites
notae. Ob frigiditatem extremam superficies
glacie
methani
,
ethani
, et fortasse
nitrogenii
tegitur.
Makemake est
pridie Kalendas Aprilis
2005
inventus a grege ab astronomo Michaele Brown ducto, et die
29 Iulii
2005 publice praedicatus. Die
11 Iunii
2008
,
Unio Astronomica Internationalis
Makemake in indice rerum disposuit quibus status
plutoidis
daretur, nomen planetularum ultra orbitam
Neptuni
habentium sicut Pluto,
Haumea
, et
Eris
. Makemake rite mense Iulio 2008 planetula seu plutoides est descriptus.
[3]
[4]
[5]
Nexus interni