Germanica lycanthropi repraesentatio.
Lycanthropus
[1]
(
Graece
λ?κο?
'lupus' +
?νθρωπο?
'homo') est genus
versipellium
, figura in
mythologiis
et
religionibus
in multis
culturis
. Lycanthropus nominatur, quia proprietatibus corporis et
lupi
et
hominis
apparere solet. Iam in veterrimis
fabulis
de talibus
monstris
narratur
, verbi gratia in carmine de
Gilgamo
, in
Ovidii
Metamorphosibus
, in
Petronii
Satyricis
, in
Apulei
Metamorphosibus
.
Lycanthropi saepe
lunae
afflictae submissi esse dicuntur. Itaque etsi plerumque hominum figuram habere videntur, plenilunio vero vel lupi vel monstra utriusque speciei, sc. simul et hominis et lupi, similia prodeunt. Solis instrumentis
argenteis
vulnerari dicuntur, praecipue telis argenteis. Lycanthropi
flore
generis
aconiti
argui possunt, nam umbra
plantae
in mento lycanthropi luteola est.
Lycanthropia
est
morbus
lycanthroporum. In quem qui inciderunt, luporum similes vel ululant vel
pedibus
manibusque
quadrupedatim currunt vel alia talis morbi edunt signa.
Antiqua notio versipellis in
Plinii
Naturali historia
reperitur:
Homines in
lupos
verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. Unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis
versipelles
habeat, indicabitur.
Euanthes
, inter auctores Graeciae non spretus, scribit
Arcadas
tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vestituque in
quercu
suspenso tranare atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. Quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem
stagnum
et, cum tranaverit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. Id quoque adicit, eandem recipere vestem. Mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat. Item
Apollas
, qui
Olympionicas
scripsit, narrat
Demaenetum
Parrhasium
in sacrificio, quod
Arcades
Iovi Lycaeo
humana etiamtum hostia faciebant, immolati
pueri
exta degustasse et in lupum se convertisse, eundem X anno restitutum
athleticae
se exercuisse in pugilatu victoremque
Olympia
reversum.
[2]
Nexus interni
- Wolfeshusius, Johannes Fridericus.
De Lycanthropia: An vere illi, ut fama est, luporum & aliarum bestiarum formis induantur. Problema philosophicum pro sententia Joan. Bodini ... adversus dissentaneas aliquorum opiniones noviter assertum...
Leipzig: Typis Abrahami Lambergi, 1591.