Ludovicus
vulgo
Ludwig
Andreas Feuerbachius
[1]
(
Landishutae
die
28 Iulii
1804
natus;
Norimbergae-Rechenberg
die
13 Septembris
1872
mortuus) fuit in principio
philosophus
Hegelianus
Germanus
, qui etiam
atheismum
personabat. Origo
materialismi dialectici
Caroli Marx
et
Friderici Engels
hic verisimiliter est.
[2]
Ludovicus Andreas, cum discipulus gymnasii
Onoldensis
esset, adulescens super omnes alios pius erat.
Heidelbergae
theologiae
studuit et praelegente
Carolo Daub
pro
philosophia
Hegeliana
inflammatus est. Hegelii audiendi causa anno 1824
Berolinum
petivit, et anno 1828
Erlangae
, docens privatus in philosophicis factus est. Sed multorum inimicitiam movit pro Hegelianismo suo. Anomymus vulgavit
Gedanken uber Tod und Unsterblichkeit
(Norimbergae 1830), ubi
religionem
caelestia appetentem regressum putavit et fidem immortalitatis
psychologice
explicabat. Libro autem confiscato, petitio pro venia docendi velut
professor
extraordinarius pluries repulsus est (ultima vice anno 1836). Neque in aliis
universitatibus
munera idonea disposita sunt. Itaque a
cursu honorum
universitariorum deflectens, se contulit Onoldum, et (ex anno 1836) porro
Bruckberg
in
Franconiam Mediam
in solitudinem scriptoriam. Hic, ubi anno
1837
Bertam Loew mercatricem in
matrimonium
duxerat, in otio rustico usque annum
1860
vitam degebant, quo ad Rechenberg haud procul a Norimberga commigravit.
Ruri paene omnia
magna opera
creata sunt. Cum sub titulo vix apto
Abalard und Heloise
(Onoldi 1833) aphorismis facetis philosophicisque latera vitae
realia
idealiaque comparavisset, pugnam rationis contra theologiam necnon proelium scientiarum contra fidem iniit opere
Darstellung der Geschichte der neuern Philosophie
(Onoldi 1833?1837). Id opus velut
Kritiken auf dem Gebiete der Philosophie
(Onoldi 1835) acritate classica excellebat. In tomo tertio,
Pierre Bayle nach seinen fur die Geschichte der Philosophie und der Menschheit interessantesten Momenten
(Onoldi 1838), eandem rem cum sale peregebat; Bayle ut alii citati philosophi istis notionibus Feuerbachianis ipsis perspectui et
speculo
fuisse videntur.
Inde ab anno
1837
consuetudines habuit cum
Arnoldo Ruge
et moderatoribus periodicorum
Hallesche Jahrbuchern
et
Deutsche Jahrbuchern,
qua re non solum theologiae sed etiam philosophiae Hegelianae renuntiavit. Philosophia nova
naturalismo
praesertim alebatur. Tamen Hegelium suum dilectum adhuc in libro
Uber Philosophie und Christentum
(Onoldi 1839) contra fanaticos omnium rationum haereticos defendebat. In opusculo
Zur Kritik der Hegelschen Philosophie
(1839) cogitationes haud claras trans naturam hominemque factas esse vanitatem simplicem esse proposuit. Spiritum purum esse ab homunculi spiritu proprio fictum; redire ad naturam esse fontem unicum salubrem. In opere magno
Das Wesen des Christentums
(Lipsiae 1841) bene videtur philosophiae christianae totius casus. Sententia detrita, quam etiam apud
Fridericum Schleiermacherum
habemus de imaginando divino secundum humanum exemplum, hic apud Feuerbachium cardo principalis historica fit. Theologia summatim mutatur in anthropologiam, quam universam philosophiam veram esse opiniabatur. Religionem esse hominum somnium; Deum, caelos, beatitudinem esse desideria maxima imaginationibus vera; Deum in nomenclatura humana esse revera humanam existentiam ad infinitum auctam et emancipatam: homo homini deus!
Continuarentur notiones istae in opere
Das Wesen der Religion
(Lipsiae: 1845), in commentariis pluribus apud
Deutsche Jahrbuchern,
in opusculo
Das Wesen des Glaubens im Sinn Luthers
(Lipsiae: 1844) et in
Vorlesungen uber das Wesen der Religion
(Lipsiae 1851) quae omnia temporis recentissimi munus sanctum implerent de dissolvenda theologia ad finem anthropologicum. Orationes
Vorlesungen
hieme 1848/49 Heidelbergae factae sunt studiosis comiter invitantibus; istum annum crucialem appellari licet. Namque statim post a vita publica (invitus) solitudini philosophicae petendae recessit naturalismum anthropologicum in
materialismum
mutaturus.
Opus autem
Theogonie, oder von dem Ursprung der Gotter nach den Quellen des klassischen, hebraischen und christlichen Altertums
(Lipsiae: 1857) religionis naturam depravatam iterum declarans (i.e. deos esse desideria personificata) neminem iam excitavit. Materialismus maxime exprimebatur in recensione illustri operis Moleschott
Lehre der Nahrungsmittel fur das Volk
(1850) verborum ludo Theodisco
Der Mensch ist, was er ißt!
[3]
Forma philosophiae novissima reperitur in opere similiter praetitulato ac opus Feuerbachianum primum (quamquam cum argumentis videlicet omnino aliis): ≫Gottheit, Freiheit und Unsterblichkeit vom Standpunkt der Anthropologie≪ (Lipsiae 1866).
Annis duobis ante mortem observationes ethicas calamo finxit, quae non finitae post mortem editae sunt annis 1868/69. Vita Feuerbachiani et momenta tristia habuit: anno 1860 sine culpa et patriam pulchram in Castello Bruckenbergiano amisit et emeritorium sat modestum. Periodus in monte Rechenberg apud Norimbergam annis inter 1860 et 1872 peracta amicitiis multis et diversis exornata econtra sat pulchra erat. Philosopus iste humanismi, cui saepe et maligne materialismus nudus obiectus est, humanus fuit in verbi sensu pulcherrimo tamquam pater familias benignus, maritus constans et pater egregius (filia eius unica vocabatur Eleonora). Si commercium eius epistulare legeris, facile testimonia multa de veritate et humanitatis amore invenies. Opera omnia primo edita sunt Lipsiae annis inter 1846 et 1866 decem in tomis. Feuerbachius multos homines movebat annis 1840, multos et nostris diebus movet sive saltem ad cogitationes invitat.
Opera praecipua:
- Das Wesen des Christentums
(
Latine
Natura Christianismi
),
Lipsiae
anno
1841
, 4. ed.
1883
- Grundsatze der Philosophie der Zukunft
(
Fundamenta philosophiae futurae
), Lipsiae
1843
- Das Wesen der Religion
(
Natura religionis
), Lipsiae
1845
- Friedrich Wilhelm Bautz
, "Feuerbach, Ludwig" in
Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon
vol. 2 (
Hammonae
, 1990.
ISBN 3-88309-032-8
) , columnae 25?28
(
Theodisce
)
- Wilhelm Bolin (ed.):
Ausgewahlte Briefe von und an Ludwig Feuerbach.
2 Bande. O. Wigand, Lipsiae 1904. (Digitalisate:
Band 1
,
Band 2
) ?
- Karl Grun:
Ludwig Feuerbach, in seinem Briefwechsel und Nachlaß sowie in seiner philosophischen Charakterentwicklung dargestellt.
2 Bande. C. F. Winter, Lipsiae 1874. (Digitalisate:
Band 1
,
Band 2
)
- Adolph Kohut:
Ludwig Feuerbach. Sein Leben und seine Werke, nach den besten, zuverlassigsten und zum Teil neuen Quellen geschildert. Mit ungedruckten Briefen von Ludwig Feuerbach und Anselm Ritter von Feuerbach
. F. Eckardt, Lipsiae 1909.
- Alfred Kroner, ?Bildungsburgertum im 19. Jahrhundert. Die Familie Feuerbach in Franken“, in:
Aufklarung und Kritik
. Sonderheft 6/2002, ISSN 0945-6627 (
Digitalisat
)
- Alfred Kroner:
Paul Johann Anselm und Ludwig Andreas Feuerbach als Exponenten des Burgertums im 19. Jahrhundert.
Sonderheft 12 der Zeitschrift
Aufklarung und Kritik
, Norimbergae 2007
- Carl von Prantl
: "
Feuerbach, Ludwig Andreas
", in:
Allgemeine Deutsche Biographie
, vol. 6 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1877), p. 747?753.
- Werner Schuffenhauer: ?Vorwort zu den Gesammelten Werken Ludwig Feuerbachs“, in: Ludwig Feuerbach:
Gesammelte Werke
, Band 1, Zweite, durchgesehene Auflage, Berolini 2000,
ISBN 3-05-000252-2
- Ruth-Eva Schulz:
Feuerbach, Ludwig Andreas.
In:
Neue Deutsche Biographie
(NDB). Band 5, Duncker & Humblot, Berlin 1961, S. 113 f. (
Digitalisat
).
- Josef Winiger:
Ludwig Feuerbach, Denker der Menschlichkeit.
Lambert Schneider Verlag, Darmstadii 2011,
ISBN 978-3-650-24030-9
.
- Atheismus in der Diskussion. Kontroversen um Ludwig Feuerbach.
Ediderunt Hermann Lubbe et Hans-Martin Sass. Monaci, Kaiser, 1975,
ISBN 3-459-01037-1
.
- Ludwig Feuerbach.
Edidit Erich Thies. Wissenschaftliche Buchgesellschaft Darmstadii, 1976 (=
Wege der Forschung
, Band CDXXXVIII).
ISBN 3-534-06675-8
.
- Ludwig Feuerbach und die Philosophie der Zukunft.
Hrsg. von H.-J. Braun, H.-M. Sass, W. Schuffenhauer und F. Tomasoni. Berolini, Akademie Verlag 1990,
ISBN 3-05-001065-7
.
- Sinnlichkeit und Rationalitat. Der Umbruch in der Philosophie des 19. Jahrhunderts.
Hrsg. von W. Jaeschke. Berlin, Akademie Verlag 199,
ISBN 3-05-002293-0
.
- Solidaritat oder Egoismus. Studien zu einer Ethik bei und nach Ludwig Feuerbach.
Hrsg. von H.-J. Braun. Berlin, Akademie Verlag 1994,
ISBN 3-05-002535-2
.
- Ludwig Feuerbach und die Geschichte der Philosophie.
Hrsg. von W. Jaeschke und F. Tomasoni. Berlin, Akademie Verlag 1998,
ISBN 3-05-003306-1
.
- O homem integral. Antropologia e utopia em Ludwig Feuerbach.
Edidit A. Verissimo Serrao. Olisipoli 2001.
- Materialismus und Spiritualismus. Philosophie und Wissenschaften nach 1848
. Ediderunt Andreas Arndt et Walter Jaeschke. Hamburgi, Felix Meiner Verlag 2000,
ISBN 3-7873-1548-9
.
- Ludwig Feuerbach und die Fortsetzung der Aufklarung.
Edidit Hans-Jurg Braun, Turici 2004,
ISBN 3-907576-54-3
.
- Ludwig Feuerbach (1804?1872). Identitat und Pluralismus in der globalen Gesellschaft.
Ediderunt Ursula Reitemeyer, Takayuki Shibata etFrancesco Tomasoni, Monasterii, Waxmann Verlag 2006,
ISBN 3-8309-1626-4
.
Nexus interni