Lucius Licinius Lucullus
(natus
117 a.C.n.
, mortuus
56 a.C.n.
) ingenio, doctrina et virtute claruit. In
Asiam
quaestor
profectus, huic provinciae per multos annos cum laude praefuit. Et
Sulla
duce, Lucullus incessit
Romam
. Postea (anno
74 a.C.n.
)
consul
factus ad
Mithridaticum bellum
a
senatu
missus, opinionem omnium, quae de virtute eius erat, vicit: nam ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adolescentiam in pacis artibus consumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit tardam et indocilem usus disciplinam. Totum iter consumpsit partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis. Habebat porro admirabilem quandam rerum memoriam; unde factum est ut in Asiam doctus imperator venerit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
Lucullus eo bello magnas ac memorabiles res gessit:
Mithridatem
saepe multis locis fudit,
Tigranem
regum maximum in
Armenia
vicit, ultimamque bello manum magis noluit imponere, quam non potuit; sed alioqui per omnia laudabilis, et bello paene invictus pecuniae cupidini nimium deditus fuit, quam tamen ideo expetebat, ut deinde per luxuriam effunderet. Lucullus vicit, sed non potuit celebrare dum 63 BC. Itaque postquam de Mithridate triumphasset, abiecta omnium rerum cura, coepit delicate ac molliter vivere, otioque et luxu diffluere; magnifice et immenso sumptu villas aedificavit, atque ad earum usum mare ipsum vexavit. Nam in quibusdam locis moles mari iniecit, in aliis vero, suffossis montibus, mare in terras induxit; unde eum haud infacete
Pompeius
vocabat Xerxem togatum.
Xerxes
enim Persarum rex, cum pontem in Hellesponto fecisset, et ille tempestate ac fluctibus esset disiectus, iussit mari trecentos flagellorum ictus infligi, et compedes dari.
Lucullus oderat Caesaris, Pompeii, et Crassi dilectus.
Habebat Lucullus villam prospectu et ambulatione pulcherrimam, quo cum venisset Pompeius, id unum reprehendit quod ea habitatio esset quidem aestate peramoena, sed hieme minus commoda videretur; cui Lucullus: "Putasne, inquit, me minus sapere quam hirundines, quae adveniente hieme sedem commutant?" Villarum magnificentiae respondebat epularum sumptus: cum aliquando modica ei, utpote soli, cena esset posita, coquum graviter objurgavit, eique excusanti ac dicenti se non debuisse lautum parare convivium, quod nemo esset ad cenam invitatus: "Quid ais, inquit iratus Lucullus, au nesciebas Lucullum hodie cenaturum esse apud Lucullum?"
Lucullus villam suburbanum habuit iuxta
Tusculum
. Ibi magna aedificia erexit quae
aviarium
appellata sunt "ut in eodem tecto
ornithonis
inclusum
triclinium
haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret in
mazonomo
positos coctos, alios volitare circum fenestras captos".
[1]
"Itaque
Pompeio
laudi datum est," addit
Plutarchus
, "quod cum aestate aegrotanti ipsi medicus suasisset ut
turdo
vesceretur, famulusque negasset eo tempore inveniri turdum nisi
altilem
apud Lucullum posse, ab eo peti prohibuisset, medicoque dixisset:
Ergo nisi Lucullus deliciis operam daret, Pompeius non viveret?
Atque aliud comparatu facile sibi dari iussisset."
[2]
Villam etiam habuit
Baulis
; ibi
piscinas
confecit. Montem postea perfodit ut maritimam aquam in piscinas immisisset qui "bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam" reciproce fluerent "ut . . . pisces suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigidiora".
[3]
Quos pisces
M. Crassus
, tutela
M. Licinii L.f. Luculli
accepta, quadraginta milia sestertiis vendidit.
[4]
Plinius
insuper ait: "
Cerasi
ante
victoriam Mithridaticam
L. Luculli non fuere in Italia;
ad urbis annum DCLXXX
is primum invexit e Ponto."
[5]
Nexus interni
Haec pagina textum incorporat ex opere
abbatis C. F. Lhomond
De viris illustribus urbis Romae
, 1779.