![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Titus Livius
Titus Livius: imago
Ab Urbe condita
: pagina prima libri manu scripti Monacensis
Titus Livius
(
Patavi
fortasse anno
59
aut
64 a.C.n.
natus; ibidem circiter annum
17
p.C.n. mortuus) est
rerum gestarum scriptor
tempore
Augusti
.
De vita Titi Livii
nihil
fere notum est. Natus Patavi in urbe, quae hodie nomine Italico
Padova
nota est, bene
eruditus
esse videtur. Circiter annum
31 a.C.n.
(post finem
belli civilis
)
Romam
venit, ubi maiorem vitae partem egit (sed sunt, qui dicant eum maiorem partem vitae Patavi degisse). Otiosus in rebus gestis populi Romani scribendis versabatur. Livium, cuius libri publice Romae lecti sunt, mox multi Romani cognoverunt et magni aestimaverunt. Inter admiratores etiam
Augustus
ipse fuit, etiamsi de re publica regenda non idem senserunt. Immo Pompeianum ab Augusto eum appellatum esse
Tacitus
tradit.
[1]
Augustus Livium
Claudio
,
imperatori
futuro, magistrum fecit. Livius autem ipse neque publicis neque militaribus magistratibus functus est. Sub finem vitae Patavium revertit, ubi occ?dit.
Titi Livii maximum, sed non unum unicumque opus illi
Ab urbe condita libri
CXLII
sunt. Sicut apud
Senecam
[2]
legimus, etiam de philosophia disseruit dialogis, quos deperditos esse dolemus.
Illi
ab urbe condita
libri continent res gestas populi Romani inde ab urbe anno
753 a.C.n.
condita usque ad
Drusum maiorem
anno
9 a.C.n.
mortuum. CXLII librorum primi decem libri (quibus Livius res ab urbe condita ad annum
293 a.C.n.
gestas exposuit) et libri XXI?XLV tantum exstant (quibus ab anno
218 a.C.n.
ad annum
167 a.C.n.
quae gesta essent, exposuit). Quas quidem res Livius libris illis deperditis evolverit, nisi
periochis
(i.e., argumentis) quibusdam et excerptis fragmentisque non traditur.
Verisimile videtur Livium 40 annos opus magnum perficientem aliam partem post aliam scripsisse et edidisse. Opus in partes, quae ex quinque aut decem libris constant, divisum est.
Videte exempli gratia partitionem primorum 45 librorum:
- I?XV: prima pars historiae Romanae usque ad primordia belli Punici primi (anno 265 a.C.n.); libri I?V res gestas usque ad finem impetus Gallorum exponunt.
- XVI?XXX: aetas
Belli Punici
primi et secundi (ab anno 264 ad annum
167 a.C.n.
); libri XXI?XXX Bellum Punicum secundum describunt.
- XXXI?XLV: aetas bellorum in oriente gestorum; libri in ter quinos libros divisi sunt
Verisimile videtur partes amissas ad aetates hominum praeclarorum spectantes divisas esse, sed utrum Livius opus volens libro 142 finiverit an usque ad librum 150 (i.e., usque ad mortem Augusti) ducere voluerit, incertum manebit.
Ab Urbe condita
(1714).
Titus Livius.
Imago
coniecturabilis ab
Andrea Crispo
facta (circa 1567).
Livius res gestas
annalium
modo (i.e., ordinem annorum servans) scripsit. Sicut alii auctores Romani et prodesse et delectare voluit: imprimis exempla singulorum hominum magna virtute praebens mores maiorum laudare et posteris tradere in animo habuit. Ut legentem vel potius audientem moveret, res quasi in scaena peractas ante oculos posuit. Varietatis causa non modo
oratione obliqua
saepius utebatur, sed brevitatem cum periodis longissimis rotundissimisque etiam coniunxit. Proprietatem quandam verborum Livii
Asinius Pollio
vituperat, quam
patavinitatem
nuncupat.
Quamquam non congruit, ut Livii rationem historiae narrandae pro nostrae aetatis mensura aestimemus, tamen in affabre compositis libris eius nonnulla iure reprehenduntur. Procul negotiis publicis vitam privatam vivens interdum ignarus locorum et rerum militarium vel politicarum videtur. Porro verum ipse non investigans a praecessoribus percepit, quae digna, ut traderentur, putavit. Nam fontes suos non perquisivit, parum vera a fictis diiudicavit. Plerumque auctoritate unius tantum scriptoris nisus res gestas narrat. Ita fides Livii e fide scriptorum adhibitorum cognoscenda est: quorum opera excepto Polybio maxima ex parte nobis non sunt nota. Praeterea alacri animo intendebat ad illam priscam virtutem et severitatem Romanorum, quam in primis saeculis
rei publicae
liberae animadverti sibi persuasum erat, se avertens, ut ipse dicit
[3]
a conspectu malorum suae aetatis.
Topica
quaedam usitata de origine civitatis Romanae e parvis et accertione et a culmine insequentem decessionem etiam Livius affirmat; sed in dubio est, num principatum Augusti finem futurum esse istius morbi et medelam crediderit.
Utcumque est, libris suis Livius ab urbe condita ubertim Romanis praebuit exempla morum maiorum et specimina virtutum imitandarum itemque vitiorum vitandorum. Suam Romam, suos Romanos posteris tradidit, quam per hereditatem imago huius urbis et
idea
per saecula formata est. A qua periculum ac temptatio explanationis rerum gestarum in unam tantum causam coniectae haud procul abest.
- ↑
ann. 4,34,3:
Cremutius [...] exorsus est: Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit, ut Pompeianum eum Augustus adpellaret.
- ↑
ep.
?
100,9:
Nomina adhuc T. Livium; scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentes libros.
- ↑
Praef. 5ff.
- Bloch, Raymundus.
1965
.
Tite Live et les premiers siecles de Rome
, Lutetiae, Les Belles Lettres.
Recensio critica
- Burck, Erich.
1992
.
Das Geschichtswerk des Titus Livius.
Heidelbergae: Winter.
ISBN 3-533-04558-7
.
- Burck, Erich, ed.
1987
.
Wege zu Livius.
Wege der Forschung, 132. Ed. 3a. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt.
ISBN 3-534-03875-4
.
- Chaplin, J. D.
2000
.
Livy’s Exemplary History.
Oxoniae: Oxford University Press.
- Damon, C.
1997
. From Source to Sermo: Narrative Technique in Livy 34.54.4?8.
The American Journal of Philology
118(2): 251?266.
- Davies, J. P.
2004
.
Rome's Religious History: Livy, Tacitus and Ammianus on their Gods.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Dorey, T. A., ed. (1971).
Livy.
Londinii: Routledge.
- Iohannes Albertus Fabricius
,
Bibliotheca Latina
(Hamburgi: Schillerus, 1712) (
Textus
apud
Google Books
) pp. 177?201.
- Feldherr, A.
1998
.
Spectacle and Society in Livy’s History.
Berkeleiae: University of California Press.
- Hornblower, Simon, et Antony Spawforth, eds.
2003
.
The Oxford Classical Dictionary.
Oxoniae: Oxford University Press.
ISBN 978-0-19-860641-3
.
- Joplin, P. K.
1990
. Ritual Work on Human Flesh: Livy’s Lucretia and the Rape of the Body Politic.
Helios
17.1: 51?70.
- Kraus, C. S., et Anthony J. Woodman.
1997
.
Latin Historians.
Oxoniae: Oxford University Press.
- Levene, D. S.
2010
.
Livy on the Hannibalic War.
Oxoniae: Oxford University Press.
- Linderski, J.
1993
. Roman Religion in Livy. In
Livius: Aspekte seines Werkes,
ed. Wolfgang Schuller, 53?70. Constantiae: Universitatsverlag Konstanz.
- Miles, G. B.
1995
.
Livy: Reconstructing Early Rome.
Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press.
ISBN 0-8014-3060-7
. (
Paginae selectae.
apud
Google Books
)
- Moore, T. J.
1989
.
Artistry and Ideology: Livy’s Vocabulary of Virtue.
Francofurti: Athenaum.
- Ogilvie, Robert Maxwell.
1965
.
A Commentary on Livy: Books I-V.
Oxoniae: Clarendon Press.
ISBN 0-19-814432-6
.
- Rossi, A.
2004
. Parallel Lives: Hannibal and Scipio in Livy’s Third Decade.
Transactions of the American Philological Association
134(2): 359?381.
- Syme, Ronald
.
1959
. Livy and Augustus.
Harvard Studies in Classical Philology
64:27?87.
- Vandiver, E.
1999
. The Founding Mothers of Livy’s Rome: The Sabine Women and Lucretia. In
The Eye Expanded: Life and the Arts in Greco-Roman Antiquity,
ed. Frances B. Titchener et Richard F. Moorton Jr., 206?232. Berkeleiae: University of California Press.
- Walsh, P. G.
1961
.
Livy: His Historical Aims and Methods.
Cantabrigiae: Cambridge University Press