한국   대만   중국   일본 
Lictor - Vicipaedia Jump to content

Lictor

E Vicipaedia
Lictor fasces humero laevo gerens.

Lictor (-oris, m.) [1] Romae olim erat apparitor [2] quidam sive regis, sive magistratus sive imperatoris qui insignia imperii eius, fasces , humero laevo gerebat. Lex vetabat servos lictores fieri [3]

De munere [ recensere | fontem recensere ]

Lictores magistratus tuebantur atque summovendo vulgo viam eis aperiebant. In ius quoque vocabant quos magistratus citari iubebat vel etiam eos virgis castigabant. In castris supplicium 'more maiorum' sumere eis licebat : poenas dantes ad palum adligabant atque eos virgis caedebant ; postremo si morte damnati erant a magistratu cervices eorum securi frangebant [4] . Intra Urbem contra lex Valeria de provocatione omnibus civibus provocationem a magistratibus ad populum dabat nec quemquam sine iudicio indefensum necare licebat [5] . Numerus lictorum cum maiestate imperii variabat :

Quibusdam sacerdotibus quoque praeibant : flamini diali unus, virginibus Vestalibus unicuique unus ab anno 42 a.C.n. e triumvirorum decreto postquam Vestali cuidam e cena redeunti vis inlata erat [10] .

De origine [ recensere | fontem recensere ]

Consul cum duobus lictoribus in nummo aureo.

Lictores ex Etruria Romam tempore regum invecti esse tradebantur [11] . Auctores antiqui lictorem cum ligando coniungebant [12] (confer formulas I,lictor deliga ad palum [13] et I, lictor colliga manus [14] ). Si haec etymologia popularis non est, tunc putandum fuisse olim vetus verbum *ligere* a quo suffixo agentis addito lictor factus sit [15] (simili modo legere/lector, legare/legator).

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Graece ?αβδο?χοι dicebantur, id est ii qui virgas tenent.
  2. Graece ?περ?τη?.
  3. Cassius Dio XLVIII,38.3.
  4. Titus Livius I,26 : II,5 et 55 etc. Dion. Hal. . IX,39 et X,21 etc.
  5. Dion. Hal . V,19. Cicero , de Rep . II,54. Titus Livius II,55.
  6. Dion. Hal . Ant. Rom. X,24. Appianus Bell. civ . I,465.
  7. Ita a Domitiano institutum ( Dio Cassius 67.4).
  8. Dion. Hal . X,59.
  9. Dio Cassius 53.13.
  10. Dio Cassius 47.19. Plutarchus , Numa X
  11. Dion. Hal ., Ant. Rom . III,61-62. Silius Italicus VIII,483-485. Titus Livius I,8. Strabo , Geogr . V,2,2.
  12. Aulus Gellius , Noct. Att . XII,3,4. Festus X,103,1.
  13. Tit. Liv. VIII,7.
  14. Tit. Liv. I,26.
  15. Ernout - Meillet , Dictionnaire etymologique de la langue latine , sub verbo lictor.
Aetates

Exordium ? Monarchia ? Res Publica ? Imperium ? Ruina et lapsus Imperii ? Imperium Romanum Occidentale ? Imperium Byzantinum

Constitutiones

Historia ? Aetas regum ? Res Publica ? Imperium Romanum

Administratio

Senatus ? Comitia ( Curiata , Centuriata , Tributa , Concilia plebis ) ? Curia Hostilia ? Forum ? Cursus honorum ? Legatus ? Dux ? Officium ? Praefectus ? Vigintisexviri ? Lictor ? Magister militum ? Imperator ? Princeps senatus ? Pontifex ? Augustus ? Caesar ? Tetrarchia ? Provincia

Magistratus

Tribunus plebis ? ( Tribuni aerarii ? Tribuni militum ? Tribuni militum consulari potestate ? Tribunus Celerum ) ? Quaestor ? Aedilis ? Praetor ? Consul ? Censor ? Proconsul ? Gubernator ? Dictator ? Magister equitum ? Decemviri legibus scribundis ? Tribuni militum consulari potestate ? Triumvir ? Rex ? Interrex

Leges

Lex XII Tabularum ? Civis Romanus sum ? Auctoritas ? Imperium ? Status ? Iudicia ? Constitutio Antoniniana ? Edictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

Patricii ? Plebs ? Secessio plebis ? Ordo Equestris ? Gens ? Tribus ? Praenomina Romana antiqua ? Mulieres ? Matrimonium ? Servitus ? Liberti

Exercitus

Legio ? Limes

Cultura

Calendarium ? Medicina ? Theatrum ? Ars coquinaria ? Schola ? Litterae ? Ars ? Musica ? Architectura ? Religio ( Exsequiae ? Persecutiones ? Cultus imperatorius ) ? Mythologia ? Christianismus in imperio romano ? Thermae ? Forum ? SPQR ? Vestimenta ? Festa ? ( Carmentalia ? Floralia ? Lemuralia ? Lupercalia ? Parilia ? Saturnalia ) ? Circus ? Vinum ? Meretrices ? Linguae

Technologia

Numeri Romani ? Arithmetica ? Abacus ? Viae Romanae ? Pontes ? Aquae ducti ? Metallurgia ? Cloaca Maxima

Oeconomia

Agricultura ? Mercatura ? Aerarium ? Nummi

Lingua Latina

Archaica ? Classica sive aurea ? Postclassica sive argentea ? Sermo vulgaris ? Mediaevalis ? Humanistica ? Lingua Neolatina ? Lingua Latina scientifica ? Lingua Latina Ecclesiastica ? Linguae Romanicae

Scriptores praecipui

Apuleius ? Catullus ? Cicero ? Quintus Curtius Rufus ? Horatius ? Iulius Caesar ? Iuvenalis ? Livius ? Lucretius ? Ovidius ? Petronius ? Plautus ? Gaius Plinius Secundus ? Gaius Plinius Caecilius Secundus ? Propertius ? Sallustius ? Seneca ? Suetonius ? Tacitus ? Vergilius ? Vitruvius

Indices

Annales ? Consules rei publicae ? Consules sub principatu electorum ? Dii Graeci cum paribus deis Romanis Etruscisque ? Dioeceses ? Gentes Romanae ? Gubernatores provinciarum Romanarum ? Imperatores ? Oppida et urbes ? Homines illustri ? Provinciae ? ( Provinciae Rei Publicae ? Provinciae Imperii ? Provinciae Imperii Diocletiani ? Tabula successionis provinciarum Romanarum ) Reges ? Regiones Italicae Augustae ? Antiquae viae

Nexus interni