Leo III Isaurianus
Leo III
(
Graece
: Λ?ων Γ' ο ?σαυρo?) fuit
Imperator Romanus Orientalis
ab anno
712
ad mortem. Circa annum
680
natus et
18 Iunii
741
mortuus est.
Leo circa annum 680 in
Commagene
natus est. Miles fuit sub
Iustiniano II
, sub
Anastasio II
legatus factus est.
Anno
717
seditionem contra
Theodosium III
, qui eo tempore Imperator Romanus Orientalis fuit, fecit et Byzantium procedens imperator novus evocatus est.
Theodosius III imperium deposuit et Leo III imperium incruente capere potuit.
Anno primo imperandi Leonis Arabes
Imperium Romanum Orientale
invaserunt. Sed post unum annum Arabes se receperunt.
Cum Arabes annis
726
et
739
iterum invadere conati sunt, rursus victi sunt, denique apud
Acroenum
.
Maxima reformatio Leonis fuit constituendum edictorum complurium de
Iconoclastia
, Leo icones colere prohibuit.
Anno
727
seditio causis religiosis mota in
Graeca
a classe imperatoris victa est.
In
Italia
controversia gravis inter Leonem III et papas
Gregorium II
et
Gregorium III
evenit.
Simul seditio
Ravenna
facta est, quam Leo III classe magna vincere voluit, sed tempestatis causa consilium omissum est, ut Ravenna se a Imperio Romano Orientali solvit.
Imperatores Constantinopolitani