Katsushika Hokusai,
litteris Nipponensibus 葛飾北? (mense Octobri Novembrive
1760
?
10 Maii
1849
[1]
), fuit
artifex
Nipponensis
,
ukiyo-e
pictor
, et
fabricator impressionum
Aevi Edo
. Qui eo tempore fuit vir
picturae Sinicae
peritissimus in
Iaponia
.
[2]
Hokusai longe lateque notus est hodie auctor
Triginta Sex Montis Fusii Aspectuum
(富嶽三十六景, c.
1831
), seriei
notarum ligno impressarum
, quae
Magnam Undam ante Kanagawam
notam "iconicam" inclutissimamque comprehendit, annis 1820 creatam.
Hanc seriem fecit Hokusai propter auctum peregrinatorum et suam fascinationem
Montis Fusii
(Smith 1988). Haec series, praesertim notae ligno impressae
Magna Unda
et
Fusius Tempestate Serena,
eius laudem in Iaponia et peregre instituit.
Hokusai natus est in
urbe
Edo
, nunc
Tokyo
, vicensimo tertio die mensis noni anni decimi
Aevi H?reki
(mense Octobri Novembrive
1760
).
[3]
Suum nomen pueritiae fuit
Tokitar?
(Nagata 1999).
Hokusai dum vixit plus quam triginta nominibus usus est.
Aetate suae duodecim, missus est a patre ut in bibliotheca laboraret. Aetate 14, factus est caelatori addictus, cui quattuor annos laboravit; quo facto, accepit locum in schola
Katsukawa Shunsh?
, artificis
ukiyoe
,
generis notarum ligno impressarum et picturarum quod Hokusai perdiscebat (Nagata 1999).
Ukiyoe
facta ab artificibus sicut Shunsh? vehementius dixit imagines meretricum et
Kabuki
actores qui populo accepti in urbibus Iaponiae eo tempore sunt.
Post unum annum, Hokusai nomen a magistro mutatum est: nunc appellatus Shunr?, suas primas notas divulgavit, seriem picturarum actorum Kabuki, anno
1779
editam. Decem annos dum Hokusai cum Shunr? studebat, primam uxorem duxit, de qua perparva noscitur, praeter eius mortem, annis 1790 ineuntibus. Iterum duxit, sed haec uxor etiam mox mortua est. Hae feminae ei duos filios et tres filias genuerunt. Filia natu minima, Sakae, etiam appellata ?i, facta est artifex sicut pater (Weston 1999:117).
Shunsh? anno
1793
mortuo, Hokusai explorare alias artis rationes coepit.
Hokusai nunc se cum Schola Tawaraya consocians, nomen sibi imposuit
Tawaraya S?ri.
Eo tempore is multas picturas penicillo fecit appellatas
surimono,
descriptiones quoque pro
ky?ka ehon.
Anno
1798
, suo nomine discipulo dato, coepit laborare artifex liber, sine schola, et iterum nomen novum accepit,
Hokusai Tomisa.
[4]
Anno
1811
, aetate 51, Hokusai nomen
Taito
sibi imposuit et nunc coepit creare
Hokusai Manga
et multas libellas artis (
etehon
) (Nagata 1999).
Anno
1820
, Hokusai nomen factum est
Iitsu
?mutatio quae initium significat temporis quo is artifex laudem per civitatem confirmavit.
Anno
1834
ineunte, Hokusai
senex
laborabat nomine
Gaky? R?jin Manji
(Senex ab Arte Mente Captus).
[5]
Eo tempore, fecit
Centum Montis Fusii Aspectus
,
alia gravissima regionum in tabula seriem (Weston 1999:119).Obiit die
10 Maii
1849
, et sepultus est apud
Seiky?-ji
in Taito vico in
Tokyo
(Nagata 1999).
Hokusai electio
nominis artificis
et frequentes
Montis Fusii
depictiones deductae sunt de eius fidibus religiosis. Nomen
Hokusai
significat 'Conclave Septentrionale' (北?), siglum nominis
Hokushinsai
'Conclave Stellae Septentrionalis' (北辰際). Hokusai fuit socius
Nichiren
, sectus
Buddhismi
, qui
Stellam Polarem
cum deitatem My?ken (妙見菩薩) consociavit (Lane 1989). Memoriae traditum est
Montem Fusium
coniungi cum vita aeterna. Haec opinio invenitur in
Fabula Putatoris Harundinis Indicae
, ubi
dea
elixir vitae
in cacumine montis deponit. "Ab antiquitate, Mons Fusius sic visus est fons arcanorum immortalitatis, fama quae fuit in medio Hokusai animo monti dedito" (Smith 1988).
Maximum Hokusai opus est
Hokusai Manga
(北?漫?), series quindecim codicum et paene 4000 adumbrationum, anno
1814
divulgatum (Nagata 1999). Hae adumbrationes saepe habentur exemplum hodiernarum
mangarum
; sed immo, manga Hokusaiana est congeries adumbrationum (
animalium
,
hominum
, rerum), quae fabulis hodiernarum mangarum caret (Nagata 1999).
Hic habes selecta Hokusai opera, temporum ordine.
- Domina et Apparitores
(c. 1779), pictura sericata
- Aedicula Asakusa, Edo
(c. 1780), nota ligno impressa
- Quattuor Meretrices Domus Chojiyae
(1782), nota ligno impressa
- Seyawa Kikujuro Partes Muliebres Agit
(1783), nota ligno impressa
- Actor Danjur?
(1784), nota ligno impressa
- Pueri Sinici Ludunt
(1789), nota ligno impressa
- Oppugnatio Castellae Moranoae
ex
Chusingura
(1789?1806), nota ligno impressa
[6]
- Scapha cum Vectoribus Qui Dona Anni Novi Ferunt
(c. 1800)
Surinomo
- Imago Artificis
ex
Res Militares Ducis Furni
(1800), nota ligno impressa in
mythistoria
- Oblectamenta Capitis Orientalis
(1800?1802), series notarum ligno impressarum
- Imber apud Pontem Shin-Yangi
ex
Ambae Fluminis Sumida Ripae
(1803), nota ligno impressa in libro peregrinationis
- Quinquaginta Tres Stationes Viae Tokaido
(1806), series notarum ligno impressarum
- Tormenta Sinica
ex
Saevitiis Dobki
a Bakin scripto (1807), nota ligno impressa in
mythistoria
- Documenta Descriptionum Brevium
(1812), pictus peregrinationis liber
- Hokusai Manga
(1814?1834), picturae in 15 codicibus
- Triginta Sex Montis Fusii Aspectus
(1823?1829), series notarum ligno impressarum
- Pictura in Tribus Formis
(1816), pictus peregrinationis liber
- Designs with a single stroke of the brush
(1823), pictus peregrinationis liber
- Iter Aquarum ex Edito Desilientes in Provinciis
(1827?1830), series notarum ligno impressarum
- Unusual Views of Celebrated Bridges in the Provinces
(1827?1830), series notarum ligno impressarum
- Parvi Flores
(1830), series notarum ligno impressarum
- Magni Flores
(1830), series notarum ligno impressarum
- Centum Montis Fusii Aspectus
(1834)
- Liber Militum
(1836), series notarum ligno impressarum
- Imago Sui
(1839), descriptio
- Salix et Cornices Iuvenes
(1842), pictura sericata
- A Wood Gatherer
(1849), pictura sericata
- Bowie, Theodore.
1964
.
The Drawings of Hokusai.
Bloomington: Indiana University Press.
- Forrer, Matthi.
1988
.
Hokusai
Novi Eboraci
: Rizzoli.
ISBN 0-8478-0989-7
.
- Forrer, Matthi, Willem R. van Gulik, et Heinz M. Kaempfer.
1982
.
Hokusai and His School: Paintings, Drawings and Illustrated Books.
Haarlem: Frans Halsmuseum.
ISBN 90-70216-02-7
- Hillier, Jack.
1955
.
Hokusai: Paintings, Drawings and Woodcuts.
Londinii
: Phaidon.
- Hillier, Jack.
1980
.
Art of Hokusai in Book Illustration.
Londinii
: Sotheby Publications.
ISBN 0-520-04137-2
.
- van Rappard-Boon, Charlotte.
1982
.
Hokusai and his School: Japanese Prints c. 1800?1840.
Catalogue of the Collection of Japanese Prints, Rijksmuseum, Part III.
Amstelodami
: Rijksmuseum.
- Hillier, Jack, et F. W. Dickens
1960
.
Fugaku Hiyaku-kei (One Hundred Views of Fuji by Hokusai).
Novi Eboraci
: Frederick.
- Kondo, Ichitaro.
1966
.
The Thirty-Six Views of Mount Fuji by Hokusai.
Convertit Charles S. Terry.
Honolulu
: East-West Center.
- Michener, James A.
.
1958
.
The Hokusai Sketch-Books: Selections from the 'Manga'.
Rutland: Charles E. Tuttle.
- Morse, Peter.
1989
.
Hokusai: One Hundred Poets.
Novi Eboraci
: George Braziller.
ISBN 0-8076-1213-8
.
- Narazaki, Muneshige.
1968
.
Masterworks of Ukiyo-E: Hokusai?The Thirty-Six Views of Mt. Fuji.
Convertit John Bester.
Tokyo
: Kodansha.