Iosephus de Bonaparte
(natus in
Corte
,
Corsica
die
7 Ianuarii
1768
-
Florentiae
obiit die
28 Iulii
1844
), filius
Caroli Buonaparte
, frater
Napoleonis
, fuit rex
Neapolis
ab die
30 Martii
annum
1806
usque ad die
5 Iulii
annum
1808
et
Hispaniae
a die
6 Iunii
1808 usque ad diem
11 Decembris
1813
.
Iosephus stipendio regio collegium
Augustoduni
cum fratre
Napoleone
frequentabat. Ad cursum ecclesiaticum destinatus tamen ut pater
Carolus Buonaparte
Pisarum
iurisprudentiae studebat et deinde iurisconsultus et iudex laboravit. Ab anno
1795
legatus consilii senecum rei publicae Franciae erat et
9 Novembris
1799
nitebatur, ut Napoleo frater
Directorium
tollere posset. Deinde legatus in
civitate Vaticana
erat et postea concordatum cum
Francia
anni
1801
composuit.
Iosephus anno
1794
Iuliam Clary
, filiam mercatoris divitis
Massiliae
, in matrimonium duxit. Eis duae filiae fuerunt:
Anno
1806
Iosephus a fratre rex
Neapolis
factus est, sed non longius quam duos annos regnavit.
Nam tum
Ioachim Murat
eius successor factus est, ut ipse
6 Iunii
eius anni
Hispaniae
rex successor
Ferdinandi VII
faceretur. Iosephus rex Hispaniae regnum renovandum esse putabat, sed multis rebus impeditus est. Nam insurgentes semper contra regnum suum pro domu prius regnante certaverunt et Naploleo frater saepe res Hispanicas ipse decrevit, milites Francici sub dicione eius fuerunt, non regis.
Cladibus nonnullis ab insurgentibus acceptis Iosephus 11 Decembris 1813 se a regno abdicavit, in Franciam fugit et post regnum
Gentis Burboniae
restitutum in
CFA
iit et ibi ad annum
1832
- praesertim in urbibus
Novi Eboraci
atque
Philadelphiae
- vixit atque fundum pretiosis gemmis Hispaniae regni, quae secum tulerat, emptum coluit
[1]
. Deinde in Europam revenit et primo in
Anglia
, deinde
Florentiae
vixit. Ab anno
1832
etiam caput familiae Bonaparte fuit, postquam
Napoleo II
, filius imperatoris, mortuus est.
Nexus interni