한국   대만   중국   일본 
Ioannes Efremov - Vicipaedia Jump to content

Ioannes Efremov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Efremov
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Efremov: imago
Ioannes Efremov: imago
Ioannes Efremov: subscriptio
Ioannes Efremov: subscriptio
Nativitas : 10 Aprilis 1908 ; Vyritsa
Obitus : 5 Octobris 1972 ; Moscua
Patria : Unio Sovietica , Imperium Russicum

Memoria

Sepultura : Cemetery in Komarovo

Ioannes Antonii filius [1] Efremov ( Russice Иван Антонович Ефремов, tr. Ivan Antonovi? Efremov ; natus 22 Aprilis 1908 [2] in vico Vyrica tunc gubernii Petropolitani et nunc regionis Leninopolitanae , mortuus 5 Octobris 1972 Moscuae ) erat palaeontologus , conditor taphonomiae (quae transformatione reliqiarum in fossilia studet), atque scriptor et philosophus Russicus Sovieticus .

Efremov anno 1952 ornatus est Praemio Staliniano pro libro suo scientifico Taphonomia et annales geologicae (≪Тафономия и геологическая летопись≫). Notus est ut auctor narrationum atque mythistoriarum, quarum clarae sunt, e.g., Nebula Andromeda ( ≪Туманность Андромеды≫ , vitam societatis communisticae depingens) et Hora Bovis ( ≪Час Быка≫ ), de rebus futuris , atque Thais Atheniensis ( ≪Таис Афинская≫ ), de rebus antiquis.

Asteroides 2269 Efremiana in eius honorem vocatur.

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Vere Antipae filius (Антипович, tr. Antipovi? ).
  2. Efremov ipse ab adulescentia se anno 1907 natum declarabat.

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Lexica biographica:  ? Gran Enciclopedia Catalana  ? Deutsche Biographie

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica , si potes!

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica , si potes!