Ioannes Baptista
(Theod.:
Johann Baptist
)
Gradl
(natus
25 Martii
1904
Berolini
, mortuus
2 Iulii
1988
eodem loco) vir publicus
Germaniae
et sodalis primo
Centri
, deinde
Christianae Democraticae Unionis Germaniae
erat.
Pater eius miles exercitus
Bavariae
et postea minister cursus publici erat, qui anno
1900
Berolinum venit, ubi Gradl natus est. Ibi anno
1922
maturitatem adeptus est atque deinde tirocinium mercatoris aerarii fecit. Tum Berolini et
Salinis Saxonicis
oeconomiae et rebus politicis studebat et anno
1926
diploma accepit. Ad usque annum
1930
diurnarius in actis diurnis
Germania
factionis
Centri
Berolini operam dedit. Eo anno doctor rerum politicarum promotus est. Ab anno
1931
ad usque finem
Belli Orbis Terrarum II
pro foederatione Theodisca aerariorum comparsorum (Theod.:
Deutscher Sparkassen- und Giroverband
) laboravit. Anno
1940
/
1941
miles conscriptus erat. Post bellum finitum Gradl diurnarius laboravit et annis
1948
-
1963
Berolini acta diurna
Der Tag
edidit.
Gradl maritus fuit atque quattuor liberos habuit.
Gradl temporibus
Rei publicae Vimariana
sodalis factionis
Centri
fuit et post bellum cum aliis Berolini et in zona occupationis
Sovietica
CDU factionem condidit et inter rectores factionis electus est. Anno
1947
a magistratibus Sovieticis dimissus est et in occicentalem partem Berolini fugit. Annis
1953
-
1971
unus ex rectoribus CDU fuit. Anno
1957
primo legatus
Dietae Foederalis Germaniae
electus est.
26 Octobris
1965
Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli
in consilio ministrorum
Erhard
nominatus est. Cum administri factionis
FDP
28 Octobris
1966
consilium ministrorum reliquisset, Gradl et brevi tempore
Administerium Foederale Relationum inter Germaniae Civitates
administravit.
30 Novembris
1966
ipse consilium ministrorum reliquit. Anno
1970
praeses factionis CDU in exilio electus est, quorum sodales fugitivi e
RDG
erant. Hoc officio ad annum
1987
fungebatur. Ad annum
1980
legatus Dietae Foederalis mansit et tum maximus natu legatus fuit.
Consilium ministrorum
Erhard
II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)