한국   대만   중국   일본 
Laser - Vicipaedia Jump to content

Laser

E Vicipaedia
(Redirectum de Instrumentum lasericum )
Radii laserici variorum colorum .

Laser [1] [2] [3] ( -eris, n ., nom. pl. -era; [1] [4] aliquando -er, -eri, m ., [3] vel indecl., n .), vel instrumentum lasericum , [5] est apparatus qui lucem cohaerentem (d) (radium lasericum [6] ) per emissionem stimulatam radiationis electromagneticae generat. Vocabulum Anglicum laser est acronymum pro l ight a mplification by s timulated e mission of r adiation . [7] Lasera ab aliis luminibus eo differunt, quod lucem cohaerentem emittunt.

Prima lasera a Carolo Townes et Arthuro Leonardo Schawlow excogitata atque a Theodoro Maiman anno 1960 constructa sunt. Hodie in lectris discorum opticorum , impressoriis , instrumentis chirurgicis , multisque instrumentis aliis adhibentur.

Nexus interni [ recensere | fontem recensere ]

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. 1.0 1.1 Cf. Leo Latinus ( 25 Decembris 2014 ). "Epistula LXXXIII" . Epistulae Leoninae : 19   : “ quia laseribus ( *laser, -eris, n . ? Laser = Light Amplification by Stimulated Emission of Radiation) caeruleis in discum compactum multo plura data imponi possunt quam rubris.”
  2. Cf. Reijo Pitkaranta , Nuntii Latini diei 28 Maii 2010 : “Laser 50 annos nuper complevit.”
  3. 3.0 3.1 Cf. Ranieri, Lucas. Vocabula recentia . . Scorpio Martianus   : “laser, laseri : (acronymum pro lucis amplificatio stimulata emissione radiationis) radius lucis coherentis.”
  4. Vocabulo “laseris” ( laser , -eris , n.) apud Plinium Maiorem occurritur, ubi nomen est cuiusdam suci , verisimiliter ex Linnaei Ferula assa-foetida extracti (confer Plinii Naturalem Historiam , XXII , 49-50 , "Laser e silphio profluens"). Hoc docet laser certe exsistere posse quale verbum Latinum declinabile.
  5. Vilborg, Ebbe , Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. secunda (2009).
  6. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  7. I.e. l ucis a mplificatio per s timulatam e missionem r adiationis’.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad instrumenta laserica spectant.