|
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
|
Influentia
[1]
[2]
[3]
vel
febris catarrhalis epidemica
[4]
est
morbus
(vel accuratius pestilentia sive
viralis
infectio
epidemica
), quae provocatur a diversis
viris
familiae
orthomyxoviridarum
, quae attingunt
aves
et
mammalia
. Quidam, propter aliqua
symptomata
similia, influentiam
gravedine
confundunt. Sed gravedo per aliud virus datur.
Curus
?
influentiae morbis
cordis
pulmonumque
chronicis, velut in
graviditate
aggravescere queant.
Hodie quaedam substantiae medicamenta antiviralia in influentia tractanda notae sunt.
Qui influentia laborant, de more sentiunt:
Praeter haec symptomata, pueri aliquando
alvi profluvio
et abdominalibus
doloribus
laborant.
Asthma bronchiali vel aliis morbis pulmonum, cordis chronicis, metabolicis aegroti, velut in
graviditate
cursus influenzae graviores pati queant.
Vira influentiam efficientia sunt
vira biologica
e familia
Orthomyxoviridarum
. Materia genetica eorum est
ARN
(acidum ribonucleicum). Eis genera haec:
Influentia maxime per
aerem
communicatur, cum quis tussit aut sternuit. Tussis enim et sternutamenta spargunt particulas, quae virus continent. Influentia etiam communicatur e contagione
excrementorum
vel
mucorum
infectarum avium, vel per contactum cum superficie tabida.
Influentiae vira lumine solis, disinfectantibus detergentibusque possunt restingui. Virus potest quoque sapone restingui. Quam ob rem
manus
saepe ablutae
contagionis
periculum
imminuunt.
Pagi
quidam offerunt
vaccina
antiinfluentialia.
Aves
cicures saepe vaccinis muniuntur ne fortuito influentiae incursu exterminentur.
Usitatissimum pro hominibus vaccinum est illud triceps, quod continet antigena purificata et fracta trium viralium stirpium. Quod vaccinum comprehendit, de more, subtypos influentiae viri A duos et stirpem influentiae viri B unam.
Triceps vaccinum minime praebet contagionis periculum. Verumtamen vaccinum, quod pro aliquo anno fabricatur, pro anno sequenti potest nihil proficere, quia influentiae virus celeriter mutat veteres stirpes suas in novas.
Ad curam eorum, qui influentia laborant, quaedam medicamenta antiviralia adhibentur, ut
oseltamovirum
.
Influentia, per universum terrarum orbem, quibusdam
epidemiarum
tempestatibus dissipatur. Quae epidemiae quotannis casuum gravium afferunt inter tres et quinque milliones; occidunt vero hominum inter ducenta quinquaginta et quingenta milia. Hic numerus potest ad milliones crescere, quando datur
pandemia
.
Per
saeculum XX
, propter novam influentiae viri stirpem tres pandemiae hominum plus quam decem milliones occiderunt. In plerisque casibus, novae viri stirpes apparent, cum virus, quod iam est, ex altera animali specie ad homines communicatur, vel cum stirps, quae hominibus inest, colligit nova
gena
ex viro, quod solas aves aut suina inficit.
Quaedam viri stirps aviaria,
H5N1
quae dicitur, ante annum 2000 sollicitudinem de nova quadam influentiae
pandemia
excitavit; haec autem se in aliquam formam mutavit, quae difficile ad homines transit.
Mense Aprili anni 2009, pandemia coorta est novae cuiusdam stirpis, quae miscebat gena stirpium humanae,
aviariae
et suinae. Haec stirps dicebatur H1N1 vel
influentia suina
.
Drogae antivirales, quae in influentia tractanda utiles apparent, sunt Baloxavirum marboxilum et Oseltamivirum et Zanamivirum.
Baloxavirum in acidum convertitur, quod enzymi
ribonucleasis
inhibitor agit
[5]
.
Oseltamivirum est enzymi
neuraminidasis
inhibitor.
Effectus adversarii
rarius possunt esse
nausea
et
vomitus
[6]
. Oseltamivirum in
ordinis mundi sanitarii
indicem exemplarem medicamentorum essentialium
receptum est.
Zanamivirum est enzymi
neuraminidasis
inhibitor et
pulvis
per os consumitur. Medicamentum cursum in melius amplificare potest
[7]
.
Nexus interni
- ↑
Kraus, L. A. (1844).
Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon
(Dritte Auflage). Gottingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
- ↑
Medical Lexicon: A Dictionary of Medical Science, Robely Dunglison, editio octava (1851)
; Confer
catch the flu
- ↑
"Influenza, grippus": Arnaudov, G. D. (1964),
Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Francais-Deutsch
(Sophiae: Editio medicina et physcultura). Nomen "influenza" in variis
linguis
flu
tantum imminutum est.
- ↑
Epidemic influenza: notes on its origin and method of spread (1891)
, ubi dantur: "catarrhus febrilis, febris catarrhosa, catarrhus epidemicus, febris catarrhalis epidemica, catarrhus a contagio, morbus catarrhalis, fluxio catarrhalis, synochus catarrhalis, febris catarrhalis, defluxio catarrhalis".
- ↑
Ison M. G., Portsmouth S., et al. (Oct 2020).
"Early treatment with baloxavir marboxil in high-risk adolescent and adult outpatients with uncomplicated influenza (CAPSTONE-2): a randomised, placebo-controlled, phase 3 trial"
.
The Lancet. Infectious diseases
20
(10): 1204-14
- ↑
Jefferson T., Jones M., et al. (2014).
"Oseltamivir for influenza in adults and children: systematic review of clinical study reports and summary of regulatory comments"
.
British Medical Journal
348
: g2545
- ↑
Heneghan C. J., Onakpoya I., et al. (Apr 2014).
"Zanamivir for influenza in adults and children: systematic review of clinical study reports and summary of regulatory comments"
.
British Medical Journal
348
: g2547
- Collier, Richard.
1974
.
The Plague of the Spanish Lady.
Londinii: Macmillan.
ISBN 0-7490-0246-8
.
- Cox, N. J., et K. Subbarao.
1999
. "Influenza."
Lancet
354, no. 9186 (9 Octobris): 1277?82.
PMID 10520648
- Barry, John M.
2004
.
The Great Influenza: The Epic Story of the Deadliest Plague in History.
Penguin.
ISBN 0-670-89473-7
.
- Kilbourne, Edwin D.
2006
. "Influenza Pandemics of the 20th Century."
Emerging Infectious Diseases Numero Especial: Influenza
12, no. 1 (Ianuarius).
- Lange, Werner, Georg E. Vogel, et Helmut Uphoff.
1999
.
Influenza: Virologie, Epidemiologie, Klinik, Therapie und Prophylaxe.
Blackwell-Wissenschaft. Berolini: Blackwell Wissenschafts-Verlag.
ISBN 3-89412-427-X
.
- Vasold, Manfred.
2005
.
Grippe.
In
Enzyklopadie Medizingeschichte,
ed. Werner E. Gerabek, Bernhard D. Haage, Gundolf Keil, et Wolfgang Wegner, 512. Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter.
ISBN 3-11-015714-4
.
- Witte, Wilfried.
2006
. "Die Grippe-Pandemie 1918?1920 in der medizinischen Debatte."
Berichte zur Wissenschaftsgeschichte
29 (1): 5?20. ISSN 0170-6233.
doi
:
10.1002/bewi.200501184
.