Impetus Holmiae Aprili 2017 factus
est arietatio
autoplaustri
adversus turbam hominum in
Drottninggatan
, via principali Holmiae, die
7 Aprilis
2017
conlineata. Qua in proculcatione, quae in pariete
pantopolii
Ahlens
ad finem pervenit, quattuor homines necati sunt, violati quindecim, e quibus novem graviorem noxam contraxerunt.
Dubium non est, quin Rakhmat Akilov, patrator huius ictus terroristici, praeconiis ab asseclis
regiminis ISIS
divulgatis inspiratus suum facinus commiserit. Akilov, asyli petitor
Usbecus
39 annos natus, cum venia in
Suecia
commorandi ei denegata esset anno 2016, de medio discesserat, ut latebris civitatis se occultaret.