Ignatius Cassis
Nativitas
:
13 Aprilis 1961
;
Sessa
Patria
:
Helvetia
Ignatius
, vulgo
Ignazio
Cassis
(natus die
13 Aprilis
1961
) est medicus et politicus
Helvetiae
.
Natus est in pago
Ticinensi
, secundum fontes nonnullos
Sessa
in oppido,
[1]
per alios in nosocomio iuxta Castelrotto municipii
Croglio
,
[2]
patre autem
Italo
cuius civitatem recepit. Apud
Aviascam
in eiusdem pagi educatus civitatem Helveticam anno
1976
accepit. Rebus medicis studuit apud
universitatem Turicensem
, deinde
Lausannensem
ubi gradum doctoris medicinae anno
1998
ascendit. Medicus meruit et in pago nativo et apud milites montanos Ticinenses. Praeses vicarius fuit
foederationis medicorum Helveticorum
ab anno
2008
usque in
2012
. Sodalis
factionis liberalis democraticae
, legatus est
Consilio Nationali
ab anno
2007
annos decem, sed die
20 Septembris
2017
ad
Consilium Foederale
electus est, ubi curam rerum externarum die
1 Novembris
eiusdem anni
suscepit, successor
Desiderio Burkhalter
. Praeses meruit Confoederationis Helveticae anno
2022
.
- ↑
Vita
apud parlamentum Helveticum
- ↑
Ita en:wiki, fonte "ignaziocassis.ch" hoc tempore inaccessibili
- Vita
apud parlamentum Helveticum
Praesides Confoederationis Helveticae (2001?)
Conciliarii a rebus externis Helvetici (1914?)