Idololatria
[1]
(
Graece
ε?δωλολατρε?α
, ab
ε?δωλον
'idolum' et
λατρε?ω
'colo, servio') est
veneratio
idoli
vel rei corporealis sicut
imago cultus
ut
deitas
, vel usus quasi veneratio habitus, sicut formae creatae honoratae et cultae. In omnibus
religionibus Abrahamicis
idololatria vehementer prohibetur, quamquam
opiniones
de quod idololatria est intra et inter eas discrepare possunt. In aliis
religionibus
, usus imaginum cultorum probatur. Quales autem imagines, notiones, et res idololatriam constituunt res aliquantulae contentionis saepe est.
Mores
idololatria habiti vel fortasse habiti comprehendere possunt creationem ullius generis imaginis deitatis, vel aliarum figurarum magni momenti religiosi, sicut
prophetae
,
sancti
, et
clerici
, et creatio imaginum ullius
hominis
vel
animalis
ususque symbolorum religiosorum vel profanorum. Praeterea,
theologi
Christiani
,
Sanctum Paulum
sequentes, notionem extenderunt ut nimium et haud aptum comprehendat aliarum religionis proptietatum momentum, vel non
religiosas
vitae
proprietates ad summum, imaginibus etiam adeo absentibus. Exempli gratia,
catechismus
Ecclesiae Catholicae
dicit:
Idololatria non refertur solummodo ad falsos
paganismi
cultus. Permanet constans fidei tentatio. Consistit in deificando id quod
Deus
non est. Idololatria habetur semper cum homo creaturam loco Dei honorat et reveretur, sive de diis agatur vel de
daemonibus
(exempli gratia
satanismus
), de
potestate
, de
voluptate
, de
stirpe
, de
atavis
, de
Statu
, de
pecunia
, etc.
[3]
In nonnullis
societatibus
Islamicis
ultraconservativis quae
ius saria
sequuntur, qui idola venerantur ad
poenam capitalem
damnari possunt.
[4]
Evitare usum imaginum
religionis
causa
aniconismus
appellatur. Destructio imaginum religiosarum intra certas
culturas
iconoclasmus
appellatur, cuius fuerunt in
historia
multi casus maiores.
Nexus interni
- Zollner, Barbara H. E.
2008
.
The Muslim Brotherhood: Hasan Al-Hudaybi and Ideology.
Routledge.
ISBN 9781134077670
.