한국   대만   중국   일본 
Iacobus Ludovicus Mahe - Vicipaedia Jump to content

Iacobus Ludovicus Mahe

E Vicipaedia

Iacobus Ludovicus Jacques-Louis Mahe cum pseudonymo Lorjak (natus die 12 Aprilis 1912 Lutetia , mortuus ibidem die 4 Augusti 1992 ) Francogallus photographus, pellicularum confector et Esperanticus auctor fuit.

Vita [ recensere | fontem recensere ]

Mahe idioma Zamenhofianum edidicerat anno 1932; photographus cinematographica arte valde alliciebatur. Immo ipse primas pelliculas mundo Esperantico donavit. Anno 1937 edita est pellicula commendaticia atque praeconiaria sonis carens secundum opusculum Anta?en anni 1936. Ostendebatur prima vice in congressu De Esperanticis in moderna vita (Esperanto en moderna vivo). Ibi scaenas absurdas legere et videre potes, quae ex erroribus inter homines sermone diversos nascuntur. Actores esperantistae circuli Esperantici Parisiensis fuerunt. Ex quibus optimus amicus Petrus Petit , consociationis Francogallicae Esperanticae praeses, et postea cooperationes varias cum Mahe porro habebat.

Mahe, scaenarum dispositor [ recensere | fontem recensere ]

Anno 1963 Mahe pelliculam longam omnino Esperantice confectam exaravit de fictione scientifica. Id opus praetitulatum Angoroj usque dies nostros specie sua unicum est. Histriones venerunt e turba Theatri internationalis artificiosi (Internatia Arta Teatro): Ioanna Rav?elj, Marcus Darnault, Srdjan Flego; brevissime in quadro visifico apparuerunt Raimundus Schwartz , Rogerius Bernard, Ioannes Thierry , Michael Duc Goninaz et alii. Ibi sat bene argumenta criminalia cum sale miscentur et allusio fit de notionibus Esperanticis et de moribus esperantistarum quibusdam. Proiectio publica facta est in multis congressibus criticam optimam acceptura. Versio eadem in taenia venalis quoque prostabat. Iacobo Ludovico Mahe valde placuit ut ipse scaenarum ordinatores alios criticaret in periodico Esperantico Francogallico praetitulato "Franca Esperantisto". Res tales pseudonymo A. Mickey via signare solitus est.

Mahe auctor [ recensere | fontem recensere ]

Partes alteras egit Mahe nempe hominis sub pseudonymo Lorjak scribentis. Mythistoriae et fabellae eius elegantissime pactae elementa linguistica ad ludos adhibent. Dicunt Mahe creasse genus scribendi proprium. Habetur fabula Milesia quaedam de Lutetia saeculi XVII opus eius magnum, cui titulus Regulus .

Opera selecta [ recensere | fontem recensere ]

Pelliculae [ recensere | fontem recensere ]