Imago ecclesiae orientalis Iacobi Iusti
Iacobus Iustus
, in
Novo Testamento
"Iacobus frater Domini" (i.e. frater
Iesu
) appellatus, inter primores
primae communitatis Hierosolymitanae
fuit.
Iacobus in Mc 6,3 et Mt 13,55 primus in serie quattuor "fratrum"
Iesu
nominatur, ex quo coniectari potest eum maiorem natum eorum fuisse.
Diu disputatum est, num "fratres" "germanos" signficaret an "propinquos". Exegesis Catholica et ambiguitatem verbi Aramaici sive Graeci revocari solebat et illam Mariam, cuius in Mc 16,1 mentio fit quaeque a
Maria, matre Iesu
dinstinguenda est, cum filiis Iacobo et Iose (in Mc 15,40 nominatis) proposuit: Hos filios eius duos e "fratribus" (Mc 6,4) eorundem nominum esse, sive fratres ex noverca susceptos sive cognatos Iesu.
Maxima pars exegetarum hodie Iacobum germanum Iesu fuisse arbitrantur. Itaque "frater Domini" ab
Iacobo Parvo
et ab
Iacobo Minore
distinguendus esse videtur.
De primis Iacobi annis paulum notum est. In Mc 3,21.31?35 et Ioh 7,1?10 de fratribus Iesu dicitur eos in Iesu missione non credidisse. Secundum 1 Cor 15,7 coniectari solet Iacobum post Christi resurrectionem discipulum factum esse. In Act 1,14 fratres Iesu una cum fidelibus inveniuntur et
Paulus
, ubi anno
35
primo
Hierosolyma
profectus est, prater
Petrum
etiam Iacobo occurrit (Gal 1,19).
Quamquam ei una cum Petro,
Maria Magdalena
Pauloque secundum 1 Cor 15,7 revelatio particulis obtigit, in
prima communitate Hierosolymitana
inter primores non erat.
Demum, cum rege
Herode Agrippa I
anno
42
Iacobus Maior
necatus esset et Petrus Hierosolymis efugisset, Iacobus Iustus gubernationem communitatis suscepit. Et mandatum Petri in Act 12,17
[1]
et ea, quae de
Conventu Apostolorum
(anno
48
) narratur Iacobum inter duces communitatis esse demonstrat. Paulus eum in Gal 2,9 praeter Petrum et Ioannem "columnam" communitatis Hierosolymitanae vocat
[2]
, in Act 15,13 auctoritatem suam in disputatione interponit. Veri simile est, postquam Petrus circa annum
49
/
50
Antiochiam
discessit, eum solum ducem communitatis fuisse: Paulus anno
58
Hierosolyma profectus Iacobo presbyteris praesentibus "collectam" (1 Cor 16,1) sive "communionem" (Ro 15,22) communitatum suarum tradidit (Act 21,18).
Sub annum
62
Annas Minor
, sacerdos summus factionis
Sadducaeorum
,
Synedrium
convocavit, quod (secundum
Flavium Iosephum
) Iacobum cum aliis legis violatae accusaret et eos ad mortem lapidationis damnaret. Summum supplicium mactatum est, etsi
Pharisaei
Synedrii intercesserunt et postea a procuratore Romano
Lucceio Albino
impetraverunt, ut Annas munere solveretur. Cum anno
62
Albinus
Porcio Festo
procurator Iudaeae succederet et Albinus Annam missum faceret, Annas, ut putatur, tempore vacuitatis sibi contra legem ius poenae capitis vindicaverat.
Successor Iacobi Hierosolymis secundum
Eusebium
[3]
erat Simeon, Cleopas
[4]
filius et propinquus Iesu.
Protevangelium Iacobi
liber apocryphus Iacobo adscriptum est.
- ↑
"Nuntiate Iacobo et fratribus haec"
- ↑
"Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse"
- ↑
Euseb, HE III 11
- ↑
Cf. Lc 24,18