Iacobini
[1]
(Francogallice
Les Jacobins
) fuerunt
factio politica
maximi momenti tempore
rerum novarum Francicarum
.
Societas anno 1798
Versaliis
a deputitis
Britanniae Minoris
fundata post transmigrationem
Lutetiensem
nomen mutavit in
Iacobinorum circulum
, quoniam in diaetis monasterii
Dominicanorum
in Via Sancti Honorii convenire solebant. Ipsi autem se appellare
Amicos
constitutionis
(Societe des amis de la Constitution) maluere, quos
Hadrianus Duport
,
Antonius Barnave
et
Alexander de Lameth
ducebant. Mox autem etiam non senatoribus intrare licuit. In toto regno consuetudines multas habens fractio magis magisque res sat efficaciter movere potuit.
Modesti, cum mense Iulio 1791 abiissent, Iacobini plebem revolutionariam antecessit. Multitudo Congretationis de constitutione statuenda, quae dicebatur, Iacobinis se aggregaverunt, ut fractiones ambae republicanae,
Girumnenses
necnon
Maximiliani de Robespierre
atque
Georgii Danton
sectatores iugiter agere possent.
Iacobini ipsi res sequentes omnes, e.g. de regno finiendo sive de Conventu nationali convocando, machinati sunt. Quo magis Girmneneses sese referebant, eo clarius Robespierre imperavit. Eo duce
Terroris Regimen
exortum est, quod omnes adversarios sine indulgentia concidit. Iacobinis unoquoque in oppido erant sedes secundariae ad ordines Lutetienses caece implendos. Agitationes regis decollandi, Girumnensium demittendorum (mense Maio 1793), rerum novarum exportandarum in gremio Iacobinorum natae esse videntur. Querelae inter revolutionis capita, quae mense Iulio 1794 Maximiliano de Robespierre necato terminatae sunt, finem fractionis citatae annuntiaverunt. Die 16 Octobris 1794 omnes ligaturae politicae extra Lutetiam abscissae sunt et die 11 Novembris domus conventus clausa est. Autumno 1795 veterani sic dictam Societatem Pantheonis condiderunt. Seditiones anni 1795 ad irrita ductae necnon
Francisci Natalis Babeuf
instigatio communistica novo fomiti fuerunt, antequam
Directorium
mense Februario 1796 omnes actiones interdiceret. Vere autem anni 1798 Iacobini resurgebant multis in locis et iterum in administratione et in parlamentis immiscebatur; politici homines, qui temperantiae favebant, eorum congressus in Equitum aula mense Augusto 1798 in perpetuum dissolvebant. Cum se in diaetas quasdam in Viam du Bac contulissent et denuo propulsi essent, Iacobini contumacissimi quoque spem omnem deposuerunt.
- Lucas Chocomeli:
Jakobiner und Jakobinismus in der Schweiz. Wirken und Ideologie einer radikalrevolutionaren Minderheit 1789?1803.
In:
Freiburger Studien zur fruhen Neuzeit
. Bd. 11, Lang, Bernae 2006,
ISBN 3-03910-850-6
- Walter Grab:
Jakobinismus und Demokratie in Geschichte und Literatur. 14 Abhandlungen.
In:
Forschungen zum Junghegelianismus.
Vol. 2, Lang, Francofurti ad Moenum 1998,
ISBN 3-631-33206-8
.
- Hellmut G. Haasis:
Gebt der Freiheit Flugel. Die Zeit der deutschen Jakobiner 1789?1805.
(=
Rororo
8363
rororo Sachbuch
). 2 Bande, Rowohlt, Reinbek bei Hamburg 1988,
ISBN 3-499-18363-3
.
- Hellmut G. Haasis:
Morgenrote der Republik. Die linksrheinischen deutschen Demokraten 1789?1849.
(=
Ullstein Buch
35 199 =
Ullstein Materialien
). Ullstein-Verlag, Francofurti ad Moenum 1984,
ISBN 3-548-35199-9
.