"Hic est hostis": hostis in
propagandis
repraesentatus.
Singulare certamen
inimicorum, pictura ab
Elia Repin
facta ad
Alexandri Pu?kin
fabulam poeticam
Eugenius Onegin
illustrandam.
Hostis
, ut scribit
Aegidius Forcellini
,
lexicographus
Italus
, est "is, cum quo publice
bellum
habemus. Qua significatione ab
inimico
differt, qui est is, quocum pictura ad
Alexandri Pu?kin
fabulam poeticam
Eugenius Onegin
illustrandam habemus privata odia. Distingui etiam sic possunt, ut
inimicus
sit qui nos odit;
hostis
qui oppugnat".
[1]
Exempli gratia, apud
Ciceronem
legimus:
Omnis, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse voluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum.
[2]
Solis autem cum hostibus bellum geri licet; propterea status hostium iure quoque constitutus est: 'Hostes hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus; ceteri latrones aut praedones sunt.'
[3]
Nexus interni