Hippolytus
(
Graece
?ππ?λυτο?
/
Hippolytos
) vel
Hippolytus Stephanephoros
[1]
est
Graeca
tragoedia
quam
Euripides
anno
428 a.C.n.
docuit, quaeque primas tulit (Iophon secundus, Ion tertius fuit). Iam paucos ante annos
Hippolytum
dederat Euripides in qua tragoedia nonnulla parum decentia spectatores offenderant. Quibus resectis poeta iterum argumentum coram
Atheniensibus
tractabat
[2]
.
Fabula
Phaedrae insane privignum Hippolytum amantis atque eum post repulsam apud maritum Theseum falso accusantis non late divulgata ante
quintum saeculum a.C.n.
fuisse videtur, sed ab ipsis poetis tragicis Atticis celebrior facta.
Sophocles
quoque
Phaedram
composuit, de qua paene nihil comperimus.
- Hippolytus
, adulescens Artemidi devotus, filius
Thesei
et
Amazonis
, Phaedrae privignus
- Phaedra
, uxor Thesei et Hippolyti noverca
- Theseus, rex Athenarum
- Aphrodite
dea
- Artemis
dea
- Nutrix Phaedrae
- Chorus feminarum
Troezeniarum
- Iuvenes qui Hippolytum in venationibus comitantur et velut chorum secundarium formant
- Servus, ancilla, nuntius
Actio Troezenae agitur. Spectatores portas palatii regii vident ante quas statuae Artemidis et Aphroditae ad aras erectae sunt.
- Prologus
ː Aphrodite spectatoribus nuntiat se hac ipsa die poenas de Hippolyto adulescente sumpturam esse qui eam venerari recusat et cum Artemide silvas percurrit. Quod ut efficeret amorem insanum Phaedrae, patris eius uxori, instillavit. Tum incedit redux Hippolytus cum comitibus. Coronam puram virgini deae quam inter omnes colit florum coronam consecrat. Uni e servis eum hortanti ut Aphroditae quoque aliquos honores tribueret respondet 'sibi non placere nocturnos deos'
[3]
.
- Parodos
ː chorus feminarum scire cupit quo malo marcescat regina Phaedra et varias coniecturas canit.
- Primum episodium
ː ancillae Phaedram ante domum in lecto portant. Ignota de causa inedia mori cupit. Maesta nutrix crebris interrogationibus efficit ut tandem amorem in Hippolytum
privignum
fateretur. Primo horrescunt audientes nutrix et chori mulieres; mox tamen nutrix alumnae salvandae cupida negat culpae haerere Phaedramː insuperabilem enim esse Amoris et Aphroditae vim quae multas alias et praeclaras feminas domuit. Simul philtra se nosse quae talem amorem sanare possint. Quo dicto intra domum sese recipit.
- Stasimon primum
ː chorus vim Amoris et ingentes calamitates quas secum circumfert canit.
- Secundum episodium
ː nutrix 'amantius quam honestius', ut aiebat chorus
[4]
, Hippolytum de Phaedrae amore certiorem fecit qui exhorrescens orationem de vitiosa mulierum natura
[5]
habet et usque ad Thesei reditum domum relinquere constituit. Nisi sacramento a nutrice adactus esset omnia patri indicaturus erat. Phaedra quae omnia audivit nutricem maledictis increpat et expellit. Ultimis verbis non solam perituram testatur.
- Stasimon secundum
ː chorus quantum ad remotissimas terrarum regiones, sive
Hesperidum
hortos sive ripas
Eridani
, fugere cupiat dolenter canit quia imminentem reginae mortem suspicatur.
- Tertium episodium
ː ancilla reginam sese suspendisse renuntiat. Theseus tum ex itinere redux fatum suum et uxoris lamentatur donec pugillares in manu mortuae adspicit. Quibus perlectis ira excanduitː scripserat enim Phaedra sibi vim stupri Hippolytum intulisse. Tum imprecationibus in filium invehitur atque Posidonem patrem invocat qui se trium
votorum
compotem facturum olim pollicitus erat. Tum advenit Hippolytus qui causam suam vix agere potest ob iracundiam patris et quia iureiurando veritatem de Phaedrae amore dicere vetatur. Iussu Thesei e regno statim expellitur.
- Stasimon tertium
ː chorus an re vera divina providentia res humanas regat dubitat cum aldulescentem purum et innocentem ita a patre damnatum videt. Hippolyti desiderium canit.
- Exodos
ː nuntius narrat quomodo Hippolytus, cum praeter oram maris curru veheretur, equis ab ingenti tauro e fluctu surgente expavefactis saxis impactus sit atque letalibus vulneribus adfectus. Ac primo Theseus non movetur quamquam nuntius vehementer testatur sese Hippolytum hominem malum fuisse non credere. At tum auditur Artemidis deae vox veritatem de Phaedrae funesto amore proclamantis et sanctitatem morum filii laudantis; simul culpam Thesei et Phaedrae magna ex parte in Aphroditae voluntatem reicientis cui a mortalibus resisti non potest. Incedit tum Hippolytus moribundus et duobus comitibus subnixus. Gementem eum solatur dea quae cultum heroicum Troezenae per multa saecula
[6]
ei pollicetur necnon vindictamː mortalem ab Aphrodita maxime amatum sagitiis sese confixurum (plerique commentatores ad
Adonem
hoc loco alludi volunt etsi Adonis vulgo ab apro necatus dicitur). Postremo Hippolytus in amplexu miseri patris animam efflat.
Hippolyti fatum vetus Graecorum principium
μηδ?ν ?γαν
(ne quid nimis) a nutrice memoratum
[7]
confirmare videtur.
Hybris
(?βρι?) enim exemplum praebere videtur cum se omnium hominum optimum esse iactat
[8]
vel nonnullis deis honores tribuere recusat. Virtus nimia quoque deos irritare potest quod Artemis testatur dicensː
Generositas animi tui te perdidit
[9]
. Sed ut alibi apud Euripidem de iustitia et aequitate deorum dubitare licet. Vanum est servi cuiusdam votumː
Sapientiores esse mortalibus deos decet
[10]
. Ipsi dei peccatorum causa sunt.
- ↑
Hoc est 'coronifer' ut ab altero
Hippolyto
velato dicto distinguatur. Nam versibus 73-87 heros coronam puram deae quam veneratur offert. Quod nomen non ab ipso Euripide fabulae inditum est sed a grammaticis.
- ↑
Abrahamus Iosephus Haagens,
De Hippolytis Euripideis
(Lugduni Batavorum: 1898); August Kalkmann,
De Hippolytis Euripideis quaestiones novae
(Bonnae, 1882); Ulrich von Wilamowitz-Moellendorff,
Analecta Euripidea
(1875)ː
209 sqq.
- ↑
Versus 104ː
ο?δε?? μ' ?ρ?σκει νυκτ? θαυμαστ?? θε?ν
.
- ↑
Versus 597ː
φ?λω? καλ?? δ' ο? τ?νδ' ?ωμ?νη ν?σον
= 'amanter non decore hunc morbum sanans'.
- ↑
Versus 616 sqqː
? Ζε?, τ? δ? κ?βδηλον ?νθρ?ποι? κακ?ν
γυνα?κα? ?? φ?? ?λ?ου κατ?ικισα?;
= 'O Iupiter cur mulieres, homines decipiens malum, sub solis lucem constituisti?'...
- ↑
Adhuc secundo saeculo florebat, tempore viatoris
Pausaniae
.
- ↑
Versus 264-6ː
ο?τω τ? λ?αν ?σσον ?παιν?
το? μηδ?ν ?γαν·
κα? ξυμφ?σουσι σοφο? μοι
= adeo quod nimium est minus laudo quam ne quid nimis et omnes sapientes mecum consentient.
- ↑
Versus 993-5 et 1365. Vide etiam verba Aphroditae versibus 6 et 19.
- ↑
Versus 1390ː
τ? δ' ε?γεν?? σε τ?ν φρεν?ν ?π?λεσεν
.
- ↑
Versus 120ː
σοφωτ?ρου? γ?ρ χρ? βροτ?ν ε?ναι θεο??
.
- Jerker Blomqvist, "
Human and Divine Action in Euripides' Hippolytus
",
Hermes
, 1982ː 398-414
- Jean Bollack, "
La mort au debut (Euripide, Hippolyte porte-couronnes)
",
Savoirs et clinique
2004ː 49-62
- Malcolm Davies, "
The man who surpassed all men in virtue‘: Euripides' Hippolytus and the balance of sympathies
",
Wiener Studien
, 2000ː 53-69
- Marcel Delaunois, "
Sur quelques passages de l'Hippolyte d'Euripide. Notes contemporaines de critique et d'hermeneutique
",
L'Antiquite Classique
, 1993ː 87-100
- Vasileios Dimoglidis, "
The course of Phaedra's erotic passion in Euripides' Hippolytus
",
Archive
, 2017ː 12-20.
- Christian Dumont, "
Phedre d'Euripide a Seneque
",
Vita Latina
, 1990ː 18-25
- David Grene, "
The Interpretation of the Hippolytus of Euripides
",
Classical Philology
, 1939ː 45-58
- Richmond Lattimore,"
Phaedra and Hippolytus
", Arion:
A Journal of Humanities and the Classics
, 1962ː 5-18
- Alain Muzelle, "
Euripide, Racine, Phedre et Hippolyte, revus par le premier romantisme
",
Etudes Germaniques
2014ː 639-642
- Augustus Gulielmus von Schlegel
,
Comparaison entre la Phedre de Racine et celle d'Euripide
, Parisiis, 1807.
- Louis Sechan, "
La legende d'Hippolyte dans l'antiquite
",
Revue des Etudes Grecques
, 1911ː 105-151
- Charles Segal, "
Shame and Purity in Euripides' Hippolytus
",
Hermes
, 1970ː 278-299
- Guy Soury, "
Euripide rationaliste et mystique, d'apres ≪ Hippolyte ≫
",
Revue des Etudes Grecques
, 1943ː 29-52
- Evaldus Scheibel,
De Euripidis Hippolyto
, Berolini, 1841.
- Anne Vannan Rankin, "
Euripides' Hippolytus
",
American Imago
, 1968ː 333-346
- Helena Vasconcelos, "
O desrespeito das leis sociais e a ruina humana no Hipolito de Euripides
",
Archai: Revista de Estudos sobre as Origens do Pensamento Ocidental
, 2009ː 31-8